Charter Document - 06330101

Charter Document - 06330101


Charter Number: 06330101
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1107 - 1110
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ne litis hujus occasio ex verborum mutatione resurgere posset in posterum litterarum veritati commisimus quo fine tandem abbatum Vizeliacensis et Molismensis controversia de allodio de Grision ad concordiam sedata sit coram domno Odalrico Romane ecclesie cardinali presbitero et coram Autisiodorensi episcopo Terciam partem ejus allodii qui dicebatur de jure domni Iterii quam in via Hierosolimitana moriens dimisisse probatum fuerat monasterio Vizeliacensi et monasterio Karitatis quia sic antea judicatum fuerat coram domno Ricardo Albano episcopo Romane sedis tunc legato abbas Molismensis in pace dimisit utrique pretaxato monasterio Quod ut firmius esset inter abbates definitum fuit ut reliquas duas tercias ejus allodii quarum una id est domni Hugonis jam se possessione tenere dicebat Molismensis alteram id est Narjaudi quam inpositione peccunie firmabat se occupasse non inquietaret ei Vizeliacensis nisi canonico juditio Molismenses inde privari contigerit Quia vero allodium illud inter fratres illos certis finibus divisum non fuerat et tercia pars ecclesie et officinarum quas Molismenses construxerant cedere videbantur in jus monasteriorum Vizeliaci et Karitatis a cardinali statutum et ab utraque parte concessum est ut secundum dispositionem episcopi et archidiaconi et thesaurarii necnon et Higmari decani Sancti Petri darent Molismenses censum vel terre commutationem ut officine cum ecclesia et viridiario sic eis manerent inmota Quod si Vizeliacensi ingredienti possessionem suam opposita fuerit calumpnia tanquam per Molismensem ante fuerit impedita Vizeliacensis possessio vocatus Molismensis si se coram episcopo inde purgare non poterit oportebit eum restituere ad pacem cujus ad se juditio episcopi tollere non poterit inter turbationem