Charter Document - 06330100

Charter Document - 06330100


Charter Number: 06330100
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease
Date: 1085 - 1111
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Agnoscant presentes et futuri quod Ewrardus filius Rainaldi de Firmitate concessit Sancte Marie et ecclesie Molismensi furnum de Vacua Silva tali tenore quod in eadem villa nullus alius furnus super illum fieret sed ille bannalis omnibus esse deberet Hunc ergo furnum postea domnus Robertus abbas Molismensis concessit per medietatem cuidam Widoni ejusdem ville majori in loco furnarii tali videlicet conventione ut ipse et estate et hieme et tempore messionis eum calefaceret pro sua sola medietate monachi autem haberent alteram medietatem tam de pane quam de annona que in furno siccabitur Justiciam vero ejusdem furni domnus abba sibi et ecclesie retinuit ita ut si furnarius aliquid forisfecerit de ipso furno non solum apud eandem villam sed etiam Molismi ante abbatem vel monachos veniens reddet rationem tam de forisfacto quam de reditibus furni sicut quilibet alius minister de ministerio suo Testes sunt