Charter Document - 06330094
| Charter Number: | 06330094 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Ammortisement |
| Date: | 1076 - 1104 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Agnoscant omnes futuri et presentes quod Ansericus pater Milonis de Cacennaco dedit Deo et Sancte Marie Molismensi feodum illud quod Hugo de Mercennaco et Milo filius ejus apud Vertellum et apud Baynolum tenebant ab eo Milo autem filius ipsius Ansirici ex hoc dono duos tantummodo homines sibi retinuit scilicet Walannum fabrum de Castellione et Ricardum Calvum quos nullo modo ecclesie Molismensi voluit concedere nisi in vita patris sui alia ergo omnia concessit Hujus prime concessionis testes existunt Norgaudus et Hugo de Monte Regio Alia namque vice domnus Rotbertus supramemorati loci abbas ex eadem re apud Granciacum villam cum eodem Milone locutus est deprecans eum ut feodum de quo superius diximus ita ut pater suus dederat concederet quod ipse exceptis illis duobus viris antedictis concessit Post mortem vero suam neque ipsos homines quos primum retinuerat nec aliud quicquam retinuit sed omnia perfecte sicut ad ipsum feodum pertinebant pro salute anime sue concessit Secunde ergo hujus concessionis testes sunt Haimo de Brieio Ansculfus juvenis de Firmitate et Milo de Molismo Dedit preterea isdem Ansericus Sancte Marie Molismensis ecclesie ecclesiam de Sistiniaco cum atrio et decimatione vini et annone eo tenore ut quotannis reddatur census videlicet duo solidi Norgaudo de Monte Regio Medietatem autem hujus ecclesie retinuit sibi Odo filius Rocelini de Monte Rubeo Hujus rei testes sunt Odo dux et Raynerius dapifer et Bernardus de Monte Barri Hoc etiam notandum est quod longo post tempore isdem Milo cum uxore sua Adelaide et filio Hugone Molismum adveniens coram domno abbate Rotberto cum quibusdam fratribus quicquid pater suus vel ipse Molismensi ecclesie concesserant iterum laudavit et uxorem ac filios laudare fecit et precipue terram Ricardi de Vertello de qua tunc inter eos querimonia esse videbatur Pro qua terra tunc et domnus abbas Rotbertus unum equum promisit postea apud Britanniolam solvit Cujus rei testes sunt isti Girardus Bovarius tunc monachus et filius ejus Odo monacus et Milo miles
