Charter Document - 06330092

Charter Document - 06330092


Charter Number: 06330092
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1100 - 1127
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Valde congruum et idoneum est litteris assignari quod posterorum nostrorum fidei volumus commendare quatinus quod humane mentis labilis memoria obliviscendo quandoque poterat amittere litterarum apicibus tenatius valeat reservare Notum ergo fieri volumus futuris et presentibus quod Teobaudus comes de Rinello pro peccatorum suorum remissione et anime sue liberatione laudantibus filiis suis Arnulfo et Hugone cum ceteris infantibus dedit Sancte Marie et ecclesie Molismensi totum allodium de Cameroniscurte nichil sibi ex eo retinens in silvis terris servis et ancillis in justicia vel in omnibus reditibus consuetudinariis Sed quia quidam miles nomine Gerardus de Scoto aliquam partem in ipso allodio calumpniabatur et ad suum feodum pertinere fatebatur predictus comes Teobaudus volens elemosinam suam perfectam et ab omni calumpnia liberam efficere pro ipsa abolenda calumpnia eidem Gerardo excambium se daturum promittens partim dedit partim in futurum differens morte preventus non dedit Quapropter duo supradicti Gerardi filii id est Gerardus et Albericus sicut bonorum patris sic et hujus calumpnie heredes extiterunt et hanc querimoniam super allodio de Cameroniscurte contra Molismensem ecclesiam multotiens proclamaverunt Quod Hugo comes qui patri Teobaudo in honorem successerat perpendens et patris vel etiam suam elemosinam inpugnari graviter ferens utrosque fratres in audientia sue curie invitavit quomodo hec calumpnia sedari et pax inter ecclesiam et supradictos fratres fieri posset inquirens cui duo fratres Gerardus et Albericus ita se pacem habituros responderunt si ipse redderet eis excambium quod pater suus patri eorum se redditurum promiserat Quod Hugo comes quia ratio ita poscebat libenter se facturum spopondit et talem excambium illis reddidit quod ipsi gratanter receperunt precipue Gerardus ad quem istud feodum pertinebat unum videlicet pratum et aragium inter duos montes et unam feminam cum infantibus suis Pro hoc ergo excambio sepedicti fratres Gerardus et Albericus quicquid unquam calumpniabantur in tota terra Cameroniscurtis totum Sancte Marie de Molismo liberum et ab omni calumpnia absolutum proclamaverunt firmamque pacem pro hac re ecclesie Molismensi se perpetualiter servare promiserunt tali videlicet conventione si istud excambium aliquando perdiderint vel si comes aut aliquis heredum ejus hoc eis vel heredibus eorum quoquo modo abstulerit nunquam ipsi ad istam calumpniam que modo omni retractione postposita finita est ulla qualibet occasione revertantur quia omnes querele sic in hac conventione fideliter finite et determinate sunt cause ipsis concedentibus et sine aliqua vi laudantibus ut nullam deinceps occasionem calumpniandi ipsi vel heredes eorum in predicta terra habere debeant Hujus conventionis testes sunt isti primo iste Hugo comes Galo de Briocurte Haimo filius ejus Boso Rufus Girardus et Wido filius ejus Wido prepositus Herbertus vicecomes Gocelinus de Sonnivilla S Hugonis comitis + S Gerardi S Alberici fratris ejus +