Charter Document - 06330091

Charter Document - 06330091


Charter Number: 06330091
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Foundation
Date: 1076 - 1090
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum fiat omnibus futuris et presentibus quod ego Walterius comes Brinensis concedo Sancte Marie et fratribus ei in loco Molismensi servientibus justiciam et hospitacionem et quicquid proprium habeo in atrio ecclesie Marriaci et quicquid [] ex ecclesia ipsa et appendentibus ad eam largiuntur eis Hugo de Vendoperio et Gosbertus de Barro et Sewinus et Ansericus et omnes qui aliquid ex eis a me tenent vel largituri sunt annuente uxore mea et Engelberto filio meo et ceteris filiis meis et filiabus meis Hi enim quorum nomina paulo ante predixi donant eis ipsam ecclesiam et atrium et quicquid ad ea adtinet quod ipsi proprie habent vel alii ab eis tenent nichil ex toto sibi vel posteris suis ex eis reservantes excepto quod Sewinus retinuit sibi terciam partem decimacionis solam Ansericus vero similiter et particulam cujusdam prati ad ipsam ecclesiam pertinentis ceterorum ipsius scilicet ecclesie et atrii et terre sanctuarii ubicumque sit quod suum est eis donant Gosbertus autem supradictus terciam partem ecclesie et atrii et decimacionis et sepulturam et oblationes et baptisterium scilicet quicquid ad sacerdocium pertinet totum et terram sancti quantum ex ea habet eis donat Hanc vero largitionem a me et ab eis apud Barrum in manu Hugonis cenobii Molismensis prioris hilariter nulloque contradicente factam audierunt et congaudenter laudaverunt uxor mea et liberi mei et Raynardus de Barro et Rangerius et Ricardus frater ejus et Walo et Walterius frater ejus et Ansellus de Tornodoro et Wido de Clariaco et Arulfus et multi alii