Charter Document - 06330088
Charter Number: | 06330088 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1076 - 1099 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notitie fidelium tam presentium quam futurorum tradere disponimus quod Teotbaudus Rufus et uxor ejus Adelidis annuentibus duobus filiis suis Hugone et Ricardo dederunt Deo et Sancte Marie Molismensis cenobii et domno Rotberto abbati et fratribus ejusdem loci quicquid in allodio Artunnaci possidebant in terra in silvis in pratis in vineis in servis et ancillis nichil sibi inde nec ulli heredum suorum retinentes excepto uno servo nomine Raimbaldo ita tamen ut omnem possessionem suam dum apud Artunnacum manere voluerit a monachis teneat Alios vero servos sic dedit ut quamdiu in ipso allodio vel ubicumque in terra vel in locis monachorum supradicti loci voluerint habitare sub dicione eorum sint Si autem contigerit ut in locis que potestati Teotbaudi Rufi noscuntur esse subdita habitaverint sciant se esse ei servituros De casamento autem prefati allodii idem Teotbaudus monachis Molismensibus quicquid ab eis qui ex ipso tenebant quocumque modo habere potuerint libentissime concessit et de ecclesia que in eodem allodio sita est similiter concessit ita tamen ut filium suum in monasterio recipiant et monachum eum faciant Sed si ipse voluerit de se ipso autem et de uxore sua hoc a domno abbate postulavit ut si aliquando donante Deo seculum derelinquerent vel in vita seculari obire eis contigisset in ecclesia Molismensi a monachis reciperentur quod et obtinuit Hoc donum fecit Teotbaudus Rufus domno Rotberto abbati et fratribus Molismensibus in quadam via juxta Columbare Siccum per cultellum domni Lecelini monachi et camerarii ejusdem loci Ex hoc testes sunt Hugo Ricardus miles de civitate Autissioderensi et Oto de Riceio et Ricardus Calvus de Vertello Ricardus Burcardus Guido Agnes Guido de Bretinnolis Rotbertus de Avaon Constantius Pretor