Charter Document - 06330085
Charter Number: | 06330085 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1089 - 1093 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam universis qui malis actibus baptisma inquinarunt divina providentia elemosine preparavit auxilium ego Gaufredus de Junccivilla innumeris peccatorum meorum confixus sagittis hanc solam sperans medicinam ut Xpisti pauperibus subvenirem misericordie operibus dedi apud Vallicolorem Sancte Marie Molismensis monasterii in manu Rotberti primi videlicet ejusdem loci abbatis campum illum in quo modo monachi ecclesia constructa degunt et pratum quod subtus est precipiens preposito meo Sigiberto nomine ut monachis ibidem degentibus tantum de terra bona daret quantum uni aratro sufficeret ad arandum Dedi etiam agrum unum apud Bures qui est de quarto capellam quoque castelli ejusdem monachis dedi et presbiteratum de Tusiaco et de Caslenis promittens me acquisiturum quicquid mei in eisdem ecclesiis habebant eisque nichilominus daturum Illo autem communi sorte defuncto filius ejus Gaufredus ut patris promissionem adimpleret supradictis fratribus contulit sextam partem ecclesie de Tusiaco et quartam ecclesie de Caslenis simili modo promittens ipse scilicet et vxor ejus se patris promissum ex toto adimpleturum Unde etiam dedit eis hos tres campos unum qui est juxta comitis campum et alios duos qui fuerunt Letardi majoris unum ex una parte ville et alterum ex altera parte Exceptis autem his que ejus pater promisit dedit mansum Blaini et furnum castelli bannalem et omnem porcorum pastum silve de Wavra et de eadem silva quicquid monachis opus est ad edificandum et terram ubi vinea plantata est ante ecclesiam et tres virgas molendini de Caslenis et hoc quod Walterius filius Sigiberti habebat in broilo Letardi majoris et campum ex altera parte castelli juxta ortos et servum nomine Billinum cum uxore et filiis et omni terra sua Durannum quoque carpentarium cum omni domo sua et terra Hunierium piscatorem cum omni sua terra et domo Bernardum cum omni domo sua et terra Girbertum et terram suam Comes deinde Odo filius Teotbaldi dedit eis fratribus Molismensibus campum qui secus ecclesiam est Sigibertus vero ejusdem castelli prepositus eidem cellule contulit pratum quod ipse dederat filio suo Droconi nomine et mansum unum apud Rinniacum et quartam partem vinearum quam ipse habebat apud Parniacum et quartam molendini Ragberti et quicquid habebat in ecclesia Abeniville et campum in Wavra et mansum ante portam castelli sed post mortem uxoris sue dedit etiam quartam partem molendini apud Rupem teste Warnerio genero suo