Charter Document - 06330077

Charter Document - 06330077


Charter Number: 06330077
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1085 - 1101
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notificetur omnibus sancte ecclesie fidelibus quod domnus Rotbertus Lingonensis episcopus in plenaria sinodo cum clero suo residens concessit Deo et Sancte Marie et monachis Molismensibus altare de Jevrellis et quicquid ad altare pertinet tali conventione ut quamdiu duo clerici hoc est Teodericus de Mandalis et Durannus frater ejus viverent quibus predictus episcopus idem altare jam antea concesserat monachi sextam partem offerendarum tribus tantum solemnitatibus pro vestitura haberent hoc est Omnium Sanctorum Natali Domini atque Pascha Post decessum vero eorum idem altare ad ecclesiam Molismensem et ad jus monachorum ita libere rediret ut eorum dicioni subderetur et presbiter eorum arbitrio in eadem ecclesia constitueretur salvis per omnia Sancti Mammetis et ecclesie Lingonensis consuetudinibus Hujus concessionis testes sunt Amaldricus decanus Gocelinus archidiaconus Wilencus archidiaconus Warnerius archidiaconus Boso decanus de Monte Barro Hanricus decanus Montis Latisconii Widricus de It Boso de Barro Paganus clericus Divionensis Willelmus decanus Molismensis Walcherus presbiter postremo tota sinodus que tunc plenissime convenerat