Charter Document - 06330070

Charter Document - 06330070


Charter Number: 06330070
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1085 - 1110
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum volumus esse posteris nostris quod Rainerius Salvator dedit Deo et Sancte Marie Molismensi presbiteratum de Solongeio cum filio suo Widone qui apud Molismum monachus effectus est annuente Suavo presbitero postea Molismensi monacho necnon etiam domno Roberto Lingonensi episcopo et Rainaldo Granceiacensi Widone quoque comite Salceiensi et Hugone Coblensi Dedit etiam supradictus Rainaldus pro anima matris sue dimidium atrium predicte ville cum omni justicia et vineam matris sitam in eadem parrochia et sex jugera sita prope atrium simul etiam quartam partem quam in curveta habebat cum omni consuetudine ad eam pertinente necnon etiam quicquid de casamento suo dabitur nobis in eadem villa Dedit etiam in eodem loco servum unum Ebrardum nomine cum uxore et infantibus suis et omni possessione simul etiam usuarium in nemore ad quicquid necesse fuerit monachis ibidem commorantibus ita ut etiam porci eorum proprii fructu nemoris absque pasnagio utantur Donavit et insimul de terra quam villani cum consuetudine non tenent quantum monachi ibi commorantes ad propriam necessitatem excolere potuerint et quandam domum juxta ecclesiam positam Concessit etiam suam tertiam partem allodii quod in villula habebat que vocatur Burismus cujus loci jam duas partes habebamus a quodam milite Hugone scilicet qui apud nos monachus effectus est Apud villam vero nostram que Sanctus Benignus nuncupatur dedit servum unum nomine Rainaldum et ancillam quandam Hoc vero quod apud Novam Villam prava consuetudine solitus rapere erat liberum reddidit Hec omnia dona laudaverunt fratres sui Wido Girardus et uxor sua Letuildis et filius ejus Rainaldus qui adhuc parvulus erat Hujus donationis testes sunt Calo miles de Granceio Walterius de Minno Teotbaldus de Ulmo Girardus de Ruvro Lecelinus et Heldebertus monachi He vero littere sunt facte jussu ejusdem Rainaldi Granciacensis Hoc etiam volumus esse notum quod idem Rainaldus et Wido Salceiacensis comes jam dederant Sancte Marie Molismensi ecclesiam de Granceio et omnia ad eam pertinentia annuente domno Rotberto Lingonensi episcopo Hujus rei testes sunt Wido Ravinels Herlebaldus de Camereiaco