Charter Document - 06330069
Charter Number: | 06330069 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1085 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum volumus esse posteris nostris quod Rainaldus de Firmitate filius Ebrardi Deo et Sancte Marie Molismensi dedit ecclesiam de Vacua Silva et decimam furnumque et tenamentum fornarii mansumque quem ibidem proprium habebat usque ad publicam viam Donavit et insimul monachis et clientibus in eorum familia commorantibus usuarium in nemore et in aqua Hoc donum laudavit Rainerius de Causoleo de cujus casamento erat Dedit etiam Rainaldus ecclesiam de Lentisco et atrium censumque et archatum id est censum archarum Simili modo donavit Hugo qui cognominatus est Malus Pilus presbiteratum de Ulmo et terram que ad altare pertinet Presbiteratum vero de Alba Petra dederunt Rainerius et Gosbertus Rufus de Castellione Gemelinus vero de Gibreliis concessit Molismensibus fratribus allodium suum quod apud Velleiacum habebat a ponte de Ingramvilla usque ad pontem de Linanti Teotbaldus vero et Ascelinus et Hugo de Ulmo dederunt omne allodium quod in eadem villa habebant Item Bertrannus de Castellione et infantes ejus et Haduidis uxor Teobaldi similiter fecerunt Wido Frigidus et Paganus filius ejus et Ricardus nepos ejus allodium quod in supradicto loco habebant simili modo dederunt Est autem sciendum quod donum ecclesiarum bonorumque ad ecclesias pertinentium laudaverunt Lingonenses episcopi Raynardus scilicet et Rotbertus Donationis vero Rainaldi testes sunt Hugo de Bullo Monte Gonscelinus de Ulmo Teotbaldus Ascelinus Landricus et Gislebertus de Monteria Wido presbiter Donationis vero Hugonis testes sunt Hugo et Ascelinus de Ulmo