Charter Document - 06330067

Charter Document - 06330067


Charter Number: 06330067
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1128 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Fixum et incommutabile teneant presentes atque futuri quod Evrardus quidam miles de Buxo assensu et laude matris sue Elmentrudis et fratribus suis Rainerio clerico et Rocelino milite dedit Deo et Beate Marie et ecclesie de Molismo quamdam feminam nomine Helenam apud Molismum manentem cum tota progenie sua hoc est Odonem sutorem filium ejus et uxorem Rainfredi cum liberis suis et uxorem Herici cum infantibus suis Actum est hoc apud Castellionem coram istis militibus qui hujus rei testes sunt Raynerius senescaldus Walterius conestabulus Tescelinus Poliseius