Charter Document - 06330064

Charter Document - 06330064


Charter Number: 06330064
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Foundation
Date: 1080 - 1090
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam preteritarum rerum gesta firmius retinentur scripto atque littera quam cordis memoria idcirco quandam largitionem Sancte Marie et ecclesie Molismensi factam voluimus litteris inscribere ut ad posterorum notitiam valeat diutius inviolata perdurare Volumus ergo notum esse omnibus fidelibus tam posteris quam presentibus quod Teodericus dux Lotharingie concedente filio suo Simone dedit Deo et Sancte Marie Molismensi novellam ecclesiam que sita est apud Nantiacum tali tenore ut monachi haberent dimidium presbiteratum et dimidiam sepulturam et dimidiam terram altaris Principale autem altare ejusdem ecclesie dedit ita liberum ut nullus in eo aliquid haberet preter monachos Notandum vero quod ipsa ecclesia fundata est in allodio quod Sancte Marie Molismensi dedit Gocelinus miles de Pare cum uno servo Alberto nomine Ad cujus ecclesie constructionem concessit predictus dux omnes rectos census allodiorum suorum id est Nantiaco de Ulmis de Gundulvilla de Asca de Galesburas de Sirca de Florengias de Nuberc et per singula loca unum servum cum omni tenemento suo qui ipsos census recolligat et ad utilitatem monachorum et ecclesie constructionem fideliter congregare studeat Hujus concessionis testes fuerunt Walterius advocatus Odelardus et Drogo