Charter Document - 06330063
| Charter Number: | 06330063 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Ammortisement |
| Date: | 1102 - 1111 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quia Rogerius filius Rainerii de Cosello concessit Sancte Marie Molismensis ecclesie feodium quod Hugo de Niciaco apud Spinolium tenebat ab eo tali modo ut quicquid de eodem feodio quocumque modo adquirere ab his qui eum tenebant poteramus hoc totum quasi proprium allodium possideamus Quod quidem donum jam diu ante pater suus et mater fecerant Hic autem post mortem patris confirmavit et coram his testibus in die festivitatis sancti Mammetis apud Linguonas firmius laudavit Annuit etiam hoc quatinus si eandem terram in nostro proprio dominicatu tenere non possumus saltim ejusdem terre heres eam teneat de Sancta Maria et de ecclesia Molismensi Et quicumque alius de territorio predicti Rogerii in territorio Tornodorensi aliquid tenet Molismensi ecclesie si aliquo modo illud adquirere potuerit concessit ut in perpetuum possideat Sunt autem testes isti Teobaudus de Ulmeto Wido de Bera Wido Macelinus et Acelinus de Cosello Postquam autem supradictus Rogerius regressus est de Jehrusalem quodam XL tempore Molismum venit et ibidem coram domno Roberto abbate et aliquibus monachis et laicis hoc donum recognovit Isti sunt testes de monachis fuerunt Lescelinus Hugo camerarius Petrus Hatto de laicis Rainaldus de Anceio Odo de Buxo Gotefridus de Castellione Rotbertus de Riciaco Hugo quidam qui predicti feodi heres erat etiam partem ejus ab abbate Molismensi acceperat
