Charter Document - 06330062

Charter Document - 06330062


Charter Number: 06330062
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1095 - 1103
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit futuris et presentibus quod quidam miles Wido cognomine Subventes Ordeum dedit Deo et Sancte Marie Molismensi pro salute anime sue quicquid in ecclesia Sancti Moderati obtinebat adhuc autem et decimam ad ipsam ecclesiam pertinentem suam partem simul mediam concessit Sed Dodo filius ejus tunc absens postea hoc donum apud Crisennonem in presentia domni R abbatis laudavit et confirmavit Hujus rei testes adsistunt monachi et laici ex monachis Wido prior Lecelinus camerarius Richerius conversus Walterius de Monte Regio Drogo capellanus Herbertus prior Senunensis Warnerius Teodericus Walterius de Joviniaco sacerdos ex laicis Johannes de Lainneio Martinus filius Herberti Arembertus sororius ejus Alio quoque tempore Walterius de Monte Regio monachus noster pro necessitatibus ecclesie nostre prenominatum castrum pergens videlicet Montem Regium ibique inveniens Stephanum predicti militis filium qui rogatu ipsius Walterii donum ecclesie quod pater et frater ejus fecerant similiter et ipse gratanti animo laudavit audiente Milone filio Girardi Bubulci nostri monachi Alio quoque tempore quedam domina nomine Aalaydis filiusque ejus Ivo concesserunt Deo et Sancte Marie Molismensi quicquid in ecclesia Sancti Moderati proclamabant Pro hac igitur concessione accepit prefata domina a fratribus loci illius XXX solidos ut a modo et imposterum ab hac calumpnia in pace remanerent Hujus rei testes adsunt Rotbertus de Sancto Medardo Johannes de Castellione Iterius