Charter Document - 06330059
Charter Number: | 06330059 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1099 - 1111 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cuncti Xpisti fideles cognoscant perpetueque memorie tradant quod ego Giraldus de Rubro Monte laudo et concedo Sancte Marie et ecclesie Molismensi partem meam quam calumpniabar in allodio de Colanno in omni partione scilicet Teobaudi Rufi vel quam propriam tenebat vel quam sui homines ab illo tenebant Hanc igitur partem meam pro animabus predecessorum meorum et maxime pro anima uxoris mee ex cujus michi jure contigerat concedimus Sancte Marie ego et filii mei Humbaldus Otmundus Rainaldus Willelmus tali ratione vel conventione ut si aliquando monachi aliquid de terra Gosberti de Merlennaco elaboraverint nec censum nec terciam dabunt michi quandiu contencio ejusdem allodii inter me et eumdem Gosbertum perduraverit Calumpniam enim quam habeo super partem Gosberti nec adhuc laudo neque concedo Si autem rustici inibi manentes de eadem terra Gosberti elaboraverint tantum dabunt michi terciarum et consuetudinum quantum et Gosberto excepto Warino de Colanno tamen sine aliqua vi vel sacramento tantum ut veritatem dicant Et cum partem Gosberti quocumque modo adquisiero et censum et terciam et consuetudinem dabunt michi nec Gosberto Hoc autem sit notum quia quamdiu hec contencio duraverit ibi me non vindicabo Huic concessioni interfuerunt testes isti Warinus de Colanno Rainerius Henricus famuli domni R abbatis S Widonis Hugo et Ilerannus filii Odonis Pagani S Rainaldi filii Joseranni S Widonis de Porta Odo vicecomes Teobaldus prepositus Hugo de Planeto Hugo de Mariolo Hujus rei mediator fuit Wido capellanus de Rubro Monte Scripta sunt hec et dictata apud Rubrum Montem coram domno R primo Molismensi abbate videntibus quamplurimis testibus Widone capellano Humbaldo Widone avunculo ejus Lingonensi ecclesie presidente Roberto episcopo Pro hac concordia facienda et calumpnia reprimenda donavimus Giraldo et Humbaldo filio ejus XL solidos