Charter Document - 06330058
Charter Number: | 06330058 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1075 - 1125 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sit notum universis xpistiane religionis cultoribus quod quidam miles de Ruvra nomine Waldricus igne divini amoris accensus venit Molismum ut habitum religionis acciperet quatinus de transactis malis a Deo misericordiam et indulgentiam inveniret Quod et factum est Predictus igitur miles venit Molismum ut desiderium suum adimplere potuisset adduxit secum filium suum Hugonem militem cujus consilio et voluntate dedit ipsa die qua a nobis susceptus est ad augmentum ecclesie nostre omne allodium suum quod habebat apud Anciacum et Argentolium et Lisinias et apud abbatiam Sancti Michaelis in terris in silvis in pratis in vineis ita liberum et ab omni calumpnia absolutum ut nullus homo absque Molismensi ecclesia in ipso aliquid clamare valeat Hoc igitur donum posuit filius ejus loco patris sui super altare ante crucifixum et laudavit atque confirmavit quicquid nobis pater suus prenominatus dedit Igitur miles assensu et voluntate uxoris sue et ceterorum amicorum suorum omnia ut supra taxavimus adimplevit et ut ea que superius commemoravimus fixa et inviolata maneant eorum nomina hujus cartule curavimus adnotare qui hujus donationi interfuerunt ut si quis in futuro instigante diabolo aliquam fraudem nobis exinde facere voluerit eorum testimonio et defensione roboretur Ex parte militis Gocelmus presbiter de Gurgiaco Hugo filius ejus Ex parte monachorum Willelmus de Mase Arnulfus pistor Johannes Isembardus Ricardus Teodericus ceterique quamplures