Charter Document - 06330056

Charter Document - 06330056


Charter Number: 06330056
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Ammortisement
Date: 1098 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte ecclesie fidelibus notum sit quod Guillelmus comes Nivernensis pater Rainaldi et Willelmi laudavit atque in perpetuum concessit Sancte Marie et ecclesie Molismensi quicquid eis apud Sanctum Moderatum datum fuerit et etiam piscationem aque ubicumque in sua aqua piscari voluerint Testes sunt Ilerannus de Monte Celso Rorgo Autissioderensis Wido prepositus de Malliaco Rufus cocus Factum est hoc Autissiodoro in castelliolo sub ulmo Post mortem vero hujus Guillelmi senioris Guillelmus juvenis filius Rainaldi avo suo in honore successit qui hoc donum quod avus suus fecerat iterum laudavit atque firmiter concessit presente Hugone Grosso et Rainaldo Bauduino et Andrea preposito et Gaufredo de Vincellis Landricus Pulcra Mater cognomine dedit Deo et Sancto Moderato et monachis Molismensibus pratum illud et terram que est inter fluvium Core et ecclesiam Sancti Moderati pro salute anime sue ac pro X solidis quos a Johanne et Hugone monachis tunc ibi manentibus accepit Ipsa vero ecclesia Sancti Moderati obtinet unum jornalem terre quem antiqui fideles dederunt qui ipsam ecclesiam in proprio allodio fundaverunt