Charter Document - 06330054

Charter Document - 06330054


Charter Number: 06330054
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1101 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Valde congruum et idoneum est litteris assignari quod dignum esse memoria judicatur ut in posterum firmius teneatur et si quis diabolo instigante contraire temptaverit convincatur litteris in medio positis Quapropter nos Molismenses scripto annotamus conventionem inter domnum Norgaudum de Toceiaco factam et domnum Robertum Molismi abbatem Predictus vero Norgaudus Jherosolimam ire desiderans de parte illa quam in dominicatu suo tenebat ea die qua hec conventio et carta facta est terciam partem allodii de Crisennon in aqua excepto fluvio Baciole preter si abbas vel major prior presens affuerit in silva medietatem pasnagii in terragio in justicia in banno exceptis servis suis de Tociaco cum tenementis suis et de Malleio exceptis Andrea preposito et infantibus suis et exceptis infantibus Rainnaldi cum tenementis suis Sancte Marie Molismi in vadimonio dereliquit et inde viginti marcas argenti et mulam in precio trecentorum solidorum Trecensis monete aut qui voluerit septem marcarum accepit Concessit etiam monachis apud Crisennon morantibus in elemosinam pro anima sua quicquid de ipso vadimonio exierit et super altare ipse cum uxore sua et infantibus donum obtulit Rursum concessit illud totum quod in vadimonio ponitur et quod primitus monachis ibi morantibus datum fuerat de sua propria parte et fratris sui Hugonis esse videretur retenta sibi parte prioris fratris sui Iterii Postmodum vero concessit et firmiter precepit ut terciam partem predicti allodii de Crisennon et de Buseron in elemosina pro anima sua post obitum suum perpetualiter possiderent monachi datis insuper officinis monachorum et cimiterio et orto et viridario et domibus trium servientium et familiaria usuaria cum furno ita tamen ut justicia istorum servientium si quid forisfaciunt in atrio sit monachis Concessit preterea et precepit uxori sue et infantibus cunctisque heredibus suis futuris ut nichil umquam de illo allodio de Crisennon et de Buseron alicui ecclesie venderent aut darent nisi Molismensi ecclesie que si ad emptionem perveniret minora precia ceteris daret Concessit quoque de eodem allodio Buseron unoquoque anno in Natali Domini de censu ejusdem terre vestituram quinque solidorum et molendinum unum et fluvium Bacciole qui superius exceptus fuerat post decessum ejus in terciam veniret sicut et aliud allodium et de vivariis unum haberent monachi alterum haberet uxor sua Post obitum suum hoc quoque deliberavit ut si ei tercia pars in vadimonio posita eo vivente redempta non esset hanc liberam tenerent monachi pro anima sua posito vadimonio super reliquam partem terciam quousque redimeretur ita tamen ut ministri fidelitatem monachis facerent Hi sunt testes hujus conventionis ex parte abbatis Gosbertus Capellus Gaufredus de Olto Villare Alexander filius Norgaudi Arnaudus filius Hunbaudi Odo Radulfus Atto clericus ex parte Norgaudi Hunbaudus infans Walterius filius Calonis Rainaldus filius ipsius Hugo Gibaudus Fulco filius Guidonis Iterius de Porta Isembardus frater Alexandri S Norgaudi + S Ermengardis uxoris ejus + S Iterii filii sui + S Adeline filie ejus + S ceterorum infantum ejus qui hanc donationem laudaverunt +