Charter Document - 06330051
Charter Number: | 06330051 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1076 - 1099 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit cunctis hec audientibus quod Teotbaudus Rufus et uxor ejus Aalidis annuentibus liberis suis dederunt Sancte Marie Molismensis ecclesie quicquid in dominicatu habebant aput Colannum in servis scilicet in silva quoque et terra arabili Donationis hujus sunt testes Otto de Riciaco Odo Paganus et duo filii ejus Hugo cognomine Richardus Autissioderensis Wido prepositus et Bonus Amicus ejus avunculus Johannes clericus Wido filius Hermanni de Cableia