Charter Document - 06330049
| Charter Number: | 06330049 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1075 - 1100 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod Hugo de Nucerio filius Gisleberti concessit Deo et ecclesie Molismensi et fratribus apud Colannum manentibus laudantibus filiis suis Adam et Milone quicquid habebat in silva illa que est in parochia Sancti Mauricii de Colanno id est venationem inventionem et ceteros terre vel silve redditus et forestagium suorum vel aliorum hominum qui exerta fecerint excepto quod tercias terre sibi retinuit et usuarium suorum hominum ita tamen ut nichil inde vendant aut dent tam ipse quam illi et si forte aliquem invenerit silvam succidentem sine licentia monachorum hunc capiet et justiciam suam exinde faciet et si campum super terram ipsam vel alius in sua persona firmaverit suum vadimonium habebit Cetera omnia omnes consuetudines vel justicie monachorum erunt Hujus concessionis testes sunt Gislebertus Decanus Nivardus Otho Iterius qui cognominatur Bonus Amicus Frotmundus nepos ejus Rotbertus de Riciaco Odo de Masiaco
