Charter Document - 06330047

Charter Document - 06330047


Charter Number: 06330047
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1100 - 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Adnotari litterarum apicibus convenit ne umquam oblivioni tradatur quod ex allodio Villaris [quod] a domno Gibaldo castri Petreforaminis domino ecclesie Molismensi concessum est homines Poncii de Argentolio partem tenentes consuetudines denominatas ipsi Gibaldo in cujus salvamento erant et ex cujus benefitio possidebant solvebant At postquam juri ecclesiastico succubuit idem allodium prefatas consuetudines omnimodis retinentes eas a monachis cum violentia auferebant Cum autem multocies hinc inde certatum foret ac plurima placita inter se habuissent ad ultimum in justiciam recognoscentes suam sibique in posterum consulentes eamdem partem allodii quam tenebant pro salute anime sue gratissime et absque omni calumpnia ecclesie contulerunt ita tamen ut pro hac largitione bovem ex precio XXX solidorum a domno Goderanno tunc temporis cellerario acciperent Quod et factum est mane die dominica apud Niciacum Acta est hec concordia in domo Henredi villici nostri et hec sunt nomina eorum Odo Tecelinus Hubbaudus filii Wandaltii Testes ac fide jussores ab eis accepimus cognatos ipsorum Warnerium Girbertum et Teobaldum necnon et Wulinum Quicquid calumpnie surrexerit horum testimonio destruetur istorum defensione veritas roborabitur Testes sunt et alii quamplurimi Henredus major et gener ejus Hermenardus Amalfredus et Radulfus major Villaris Quibus omnibus in eadem domo refectio plenissima panis et vini ob amorem concordie apposita est a fratribus nostris Goderanno et Teobaldo Fabro in quorum presentia facta sunt hec qui nobis jampridem dederant partem hereditatis sue in supradicto allodio pro anima patris sui aput Molismum sepulti