Charter Document - 06330046

Charter Document - 06330046


Charter Number: 06330046
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1111
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Rainaldus de Rubro Monte filius Walonis qui lumine occulorum suorum peccatis exigentibus privatus erat dedit Deo et Sancte Marie Molismensi et monachis ibidem commorantibus quandam terram que est in confinio Sistiniaci qui scilicet receptus est a domno abbate Molismensi R in prebenda ut cunctis diebus vite sue sustentaretur a monachis Molismensibus Concessit etiam hoc donum soror sua que apellatur Soreth et filius ejus Odo quia ipsa tenebat terram Hoc donum etiam laudavit domnus Rainaudus de Rubro Monte qui fuit filius Gosceranni nam ipsa terra de suo casamento erat Laudaverunt etiam et hoc fratres ejus Hugo et Goscerannus Huic concessioni interfuerunt Rainaldus filius Helduidis Hugo de Asei Homundus de Marul Rainaldus de Braun Henricus Male Manus Bartholomeus filius Gisleberti de Frasno Hugo Agrestis Walo d'Alingis Robertus peletarius de Burgo Item isdem Rainaldus supradictus concessit illud totum quod habebat in villa que vocatur Hispania monachis Molismensibus ut redimeretur ab ipsis quia in vadimonio erat Hujus doni testes sunt Wilelmus de Maseio Warnerius cocus Walterius decanus Hoc donum quod Rainaudus de Monte Rubeo de quo supra retulimus filius Walonis fecerat et Soreth soror ejus postea Henricus Malas Manus calumpniatus est qui unus testium erat quia filiam Soreth acceperat dicens non laudasse uxorem suam illud donum Cujus calumpniam non sustinens Richerius cellerarius die denominata cunvenerunt in unum domnus Guillermus Molismensis ecclesie magnus prior et domnus Richerius cellerarius et ipse Henricus Malas Manus apud Rubeum Montem in curia domini Rainaudi de Ance querelis sopitis laudaverunt Henricus et uxor ejus [] et Milo filius ejus et filia [] omnia que calumpniati fuerant coram his testibus Rogerius d'Ance et filii ejus Rainaudus et Gosbertus et Humbaudus de Turre et Petrus de Rubeo Monte et Hugo de Monte Barri et Odo armiger Rogerii ex parte monachorum Guido villicus de Sesteniaco et Petrus presbiter ejusdem ville et Herbertus famulus prioris et Ricardus sotius ejus et Dumengius villicus de Cuse Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini MCXLII XVI kalendas augusti feria VI luna XXII apud Rubeum Montem