Charter Document - 06330045

Charter Document - 06330045


Charter Number: 06330045
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1089 - 1110
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Fixum atque incommutabile teneant presentes et futuri quod Odo vicecomes de Rubeo Monte quodam tempore contra Molismensem ecclesiam quasdam conventiones calumpniabatur de illo loco qui Cuseus dicitur que ut sibi fuerant promisse ad effectum minime erant producte Ob hanc causam venerunt pariter Tornodorum prenominatus vicecomes et domnus Teodericus predicte ecclesie cellerarius ibique coram obtimatibus illius castri hominibus in platea ante monasterium Sancti Aniani omnes retroactas conventiones in pace dimissas accepit a domno Teoderico cellerario caritatis gratia solidos XXX ut a modo et sine fine salva et integra permanerent nostra omnia Hujus rei testes sunt Wido prepositus Bonus Amicus Frotmundus Otho Walterius dapifer