Charter Document - 06330041
Charter Number: | 06330041 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1111 - 1125 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes atque futuri quod quedam domina de Laniaco nomine Saxalina filiique ejus Obertus et Willelmus dederunt Deo et Sancte Marie de Molismo quicquid habebant et pater eorum Hugo in potestate de Calniaco in feodo et in allodio in terris in silvis in pratis in aquis preter homines et feminas Si autem aliquo tempore aliqui ex servis vel ancillis in ipsa terra reverti voluerint tali conditione habitare permittuntur ut omnes consuetudines justiciasque et redditus quas ipsa terra debet reddent Sancte Marie absque censu capitum eorum Donum vero istud factum est apud castrum Laniacum super pontem in manu domni Roberti cellerarii presente atque laudante domno Johanne de Laniaco de cujus cassamento erat Hujus rei testes sunt domnus Herveus ejusdem castri dominus Johannes de Laniaco Wido de Confin Wido qui fuit in Jherusalem Waldinus Wido cliens domni Johannis Denique in ipso anno venerunt Molismum ad curiam Beate Marie in die festivitatis Omnium Sanctorum ipse domnus Johannes et supradicti milites ibique in presentia domni Widonis prioris donum suum ut erat factum renovaverunt et coram testibus istis super altare Beate Marie posuerunt Johanne de Laniaco Gotefrido de Molismo Hugone de Curterone Marino majore Warnerio quoquo Arnaldo cliente Roberto ostelario Walanno de Molismo Rainbaldo Richerio de Villa Dei Hugone de Malleio Walanno fabro Amalrico de Capella