Charter Document - 06330040
Charter Number: | 06330040 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1076 - 1111 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego humilis Gibaldus sepe multumque volvens animo quibus magis integris testibus magis integra veritas consistat perpendi nichil sanius veriusque servari quam quod creditum fuerit litterarie commendationi Hec enim rei series ab omni oblivionis situ defendit nulle promissionis auro fallitur aut fallit sibi commissa vere intrepideque loquitur ac reddit quod mecum perpendens his testibus curavi diligenter credere quod in posterorum noticiam volui fideliter devenire scilicet quia domnus Rotbertus abbas Sancte Marie Molismensis summis precibus me circumvenit obsecrans ut quemdam meum alodum Villare nomine in Tornatrinse pago situm sibi et monachis ejus traderem quod et feci Tradidi enim illis medietatem omnem supradicti alodi in silvis in pratis in aquis in cultis et in incultis exceptis servis meis et mansis eorum et usuario et justicia ipsorum et quicquid ibi possident justa hereditate Ecclesiam autem totam illis dedi retenta medietate atrii si ibi statutum fuerit Hoc autem tali convenientia factum est ut ex censu Sancte Marie ad presens inibi statueretur legalis quedam carruca boum ad operandum in invicem videlicet inter me et ipsos Si quis autem boum deterioraverit aut moriatur de communi restauretur et cetera ad carruce opera necessaria De molendinis autem similis est convenientia Istud autem eo pacto conceditur ut alter alteri fidem servet et nullo modo separetur aliqua terre predicte portio nisi sponte ipse Gibaldus voluerit Hujus rei testes existunt domnus Gibaldus et filius ejus Hermannus et Gibaldus et Willelmus milites quorum nomina sunt hec Obbertus Guido Fromundus Willelmus