Charter Document - 06330038
Charter Number: | 06330038 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 - 1125 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum fieri volumus cunctis fidelibus quoniam Hugo de Niciaco dedit Sancte Marie Molismensis ecclesie totam terram quam de beneficio Sancti Mammetis tenebat apud Niciacum in servis et ancillis in silva et in pratis cum oblatione duorum filiorum suorum quos secum ad monachicum habitum aput Molismum Deo obtulit Fecit autem hanc donationem ita libere et absque aliqua calumpnia ut nullus heredum suorum aliquam inibi partem reclameret et nec aliquam calumpniam inferre temptaret Dedit preterea medietatem allodii sui quod habebat apud Caniacum in territorio Tornodorense similiter absque aliqua heredum suorum portione Hujus autem rei testes sunt Johannes de Merlenniaco Hugo de Tornodoro Teodoricus de Spinolio Arnulfus de Colanno et Alericus nepos ejus Quicumque autem huic dono calumpniam inferre temptaverit anathema sit