Charter Document - 06330033
| Charter Number: | 06330033 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1096 - 1101 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Fixum atque in perpetuo ratum cuncti sancte ecclesie filii presentes et successuri teneant perpetueque memorie tradant quod Ascelinus filius Wiberti de Castro Censorii profecturus Hierosolimam concedente et laudante Regina matre sua et Hugone fratre suo Sancte Marie Molismensi et monachis ejusdem cenobii de hoc quod ipsa Regina et predicti filii ejus habebant apud Nantriacum quod etiam cum ejusdem loci monachis dividendo parciebantur dedit medietatem id est quadrantem tocius terre et omnium redituum ipsius quadrantis et medietatem venationis pro viginti vii libris denariorum quos in expensis sue peregrinationis Hierosolimis detulit Facta hec apud castrum Malliacum vi nonas martii coram his testibus Hugo Grossus Gaufredus frater ejus Rainaldus cognatus eorum Wilelmus frater ejus et Widricus Gaufredus de Vincellis Norgaudus Odo vitricus ipsius Ascelini Wido de Misera Avinus filius predicti Odonis Gonterius capellanus Paganus presbiter Rainerius et Henricus famuli Pro hoc acceperunt societatem tocius beneficii Molismensis ecclesie a domno abbate Roberto sicut moris est dari monasteriis
