Charter Document - 06330031

Charter Document - 06330031


Charter Number: 06330031
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1076 - 1095
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus sancte ecclesie fidelibus quod Wibertus quidam miles de Castro Censurii laude et assensu uxoris sue Regine filiorumque suorum Ascelini et Hugonis concedente etiam domno Roberto Altissiodorensi episcopo dedit Deo et Sancte Marie Molismensi ecclesiam de Nantrico et omnia ad eam pertinentia et omnem decimam pro salute anime sue jure perpetuo usibus monachorum profutura Monachi autem predicta omnia in pace tenuerunt donec surrexerunt duo milites Wido et Lambertus de Poleio qui ejusdem ecclesie decimam calumpniati sunt et Alardus de Lisignis a quo hoc beneficium duo predicti tenebant Pro qua calumpnia statuto placito ad hanc concordiam pervenerunt ut per singulos annos de eadem decima darentur eis Widoni scilicet et Lamberto viginti mensure quas vulgo bichez vocamus decem frumenti et decem alterius annone Hanc concordiam laudavit Alardus de Lesignis de cujus feodo erat Hanc conventionem sive concordiam vidit et audivit Milo dominus de Nucerio et Hugo filius Gisleberti postea hoc ipsum eos recognoscere audivit Post mortem vero supradicti Wiberti per multum tempus iterum monachi hanc decimam in pace tenuerunt excepta supranominata mensura predictis duobus militibus pro pace concessa donec iterum surrexit Petrus filius Hugonis filii Alardi qui ejusdem decime quandam partem calumpniatus [est] et sic pro hoc Molismensis ecclesie monachos diem placiti nominare coegit Sed cum in eodem placito calumpniam vel querelam suam nulla ratione vel rectitudine confirmare valuisset illorum qui ibi aderant testimoniis et aperta ratione injuste se calumpniasse recognovit et ideo hanc calumpniam ex toto dimittens ipsam decimam liberam in pace proclamavit et monachos sicut hactenus tenuerant in perpetuum possidere tam ipse quam Nivardus avunculus ejus gratanter concesserunt nullam deinceps pro hac re calumpniam facturi Quanquam autem injuste calumpniati fuissent tamen pro pace diutius conservanda de bonis ecclesie caritatem receperunt Hujus concessionis testes sunt ex parte ecclesie Milo dominus de Nucerio Hugo filius Gisleberti Teodericus filius Rainardi Bernuinus filius Widonis Baldrici Adam filius Bernuini ex parte Petri Landricus Anscherius Crocellus Hugo Bornus