Charter Document - 06330028

Charter Document - 06330028


Charter Number: 06330028
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1089 - 1096
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit cunctis fidelibus futuris et presentibus quod ego Willelmus comes Tornodorensis oppidi do et concedo Sancte Marie Molismensis ecclesie et ejusdem loci abbati nomine Roberto et fratribus sibi subditis ecclesiam Sancti Aniani que est in Tornodorense oppido sita cum omnibus appenditiis suis omnes videlicet decimationes oblationes quoque et sepulturas silvam etiam et terram et aquarum decursus cuncta scilicet ad ipsam ecclesiam pertinentia et capellam Sancti Petri cum ceteris capellis sicut [canonici] in eadem ecclesia antea obtinebant et piscationem aque que dicitur Blismodis et salagium de mercato et virgultum meum libere cuncta Sancte Marie trado Feci autem hoc annuente domno Roberto Lingonensi pontifice laudante quoque patre meo Willelmo Nivernensi comite tali conventione ut omni deinceps tempore a monachis ejusdem Molismensis ecclesie anniversarius fratris mei Raynaldi et matris mee fieret Hujus donationis testes sunt Olricus vicecomes Wido filius Othmundi Walterius senescalcus Wido filius prepositi Wilenus de Domo Dei Bonus Amicus avunculus prepositi