Charter Document - 06330025

Charter Document - 06330025


Charter Number: 06330025
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1096 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Richerius archiepiscopus Dei miseratione Senonum et Hilduinus archidiaconus Notum sit omnibus nostre posteritatis quod defunctis sacerdotibus ecclesie Senonensis Aremberto videlicet et Leodegario orta est querimonia maxima de beneficio sacerdotis ecclesie quod junioratum apellant inter nos et Molismenses monachos qui longe ante ex dono Nevelonis et Herberti Wifel et ceterorum seniorum ecclesiam supradictam susceperant et nostra concessione tenuerant Dicebamus enim hec omnia que subjungimus ad presbiteratum pertinere omnes oblationes que ad manum sacerdotis veniunt baptisterium benedictionem perarum visitationes infirmorum missas pro defunctis oblationes nuptiarum et purificationum confessiones adorate crucis oblationes Quapropter Radulfus qui tunc preerat ecclesie prefate venit in curiam Sancti Stephani et nostram comprobare paratus hec omnia per medium hactenus juris ecclesie Molismensis fuisse per idoneos testes quam plures ejusdem parochie quibus electi tres probate vite viri ista que prediximus sacramento confirmaverunt ceteris comprobantibus quorum nomina hec sunt Loschuinus Vitalis Constantius Huic ergo diffinitioni assensum dantes concedimus eis nostris futurisque temporibus secundum factam discussionem in subjectione Sancti Stephani et nostra feliciter obtinere