Charter Document - 06330023
Charter Number: | 06330023 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1075 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam litterarum testimonium fidele est multumque extendens in posterum ideo donum quoddam Sancte Marie totique Molismensi conventui factum harum testimonio litterarum decrevimus confirmandum Tales enim testes precipue sunt admittendi qui nec minis terreri nec blandimento decipi possunt qui veritatem sibi creditam coram regibus et principibus profiteri non timent nec erubescunt Hoc igitur scripto omnibus manifestandum censuimus quia Hugo de Vendoperio pro anima sua et pro animabus omnium parentum suorum dedit Sancte Marie et fratribus in loco Molismensi Deo servientibus tam futuris quam presentibus presbiteratum ecclesie Fulcheriensis sine ulla sui vel alicujus heredum suorum participatione Placuit etiam ejus largitati benigne ut quecumque de attinentibus ad ipsam ecclesiam habebat in propria potestate largiretur eis tali conditione ut quamdiu ipse viveret uteretur eorum medietate post mortem vero suam redigerentur sub solo eorum dominio nullo heredum suorum cum eis participante Promisit insuper eis spontanea voluntate quod nichil eorum daret vel venderet nec ullo modo impediret donec morte sua interveniente totum redigeretur sub eorum propria potestate Hec igitur facta largitio est sine ulla conventione nisi pro peccatorum suorum et omnium parentum suorum remissione quia insuper concessit ut quicumque terras sive quodlibet aliud beneficium ab eo tenens in ipsa villa et in locis adjacentibus monachis Molismensibus illud dare vellet sine sui licentia ei dare illisque accipere liceret Laudavit etiam hoc uxor ejusdem Hugonis et filius ejus Gaufredus Testes sunt Odelardus et Widricus Galo et Warnerius Evrardus et Herbertus et multi alii