Charter Document - 06330021
Charter Number: | 06330021 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1093 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Monimenta rerum gestarum priores labore litterario quo peritiores eo argutius memorie mandaverunt posterorum notitie hoc exemplari inculcantes ne si quid dignum memoria futuris temporibus succederet ignaviter preterirent Nos vero utilitati nostre et succedentium providentes dum principio cognito quis rerum finis sit ignoremus ne bene et pie acta oblivione transitiva confundantur hec virilibus scriptis in memoriam revocare procuremus Et quoniam liberalitate piorum principum viguit usquequaque et crevit ecclesia quantum his quoque nostris temporibus per Hugonem Trecensium comitem Molimensis profecerit ecclesia necessarium duximus subscribere Is enim bone indolis comes perpendens quanta predictum cenobium benignitate parentes sui et frater pie memorie Odo cujus hic hereditario fungebatur consulatu foverint et rerum suarum largitione interdum sustentaverint recogitans etiam quia quisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem deliberare apud se cepit quid prefate ecclesie quod eternum sui memoriale esset conferre valeret Tandem consilio suorum et nobilissime conjugis regis Philippi Francorum filie devenit animo dare quicquid consuetudinarie in coemptione salis Barrensis oppidi quod super Albam flumen situm est hactenus possederat redditus quoque et justicias pro commertio salis factas Verum quoniam exitus rerum prudentia metitur prefatus comes prudenti usus consilio convocatis ad se in eodem Barrensi castro quibusdam ecclesie personis priore scilicet Adam nomine et Liscelino camerario necnon et Hugone elemosinario in presentia quorumdam magnatum suorum sollempni datione facta per manus ipsorum ecclesie jure perpetuo habendam contradidit Sane si quispiam in posterum varietate ministrorum levitate principum verbositate obloquentium molimine fraudulentum violentia rapatium huic tam sollempni scripto obviare temptaverit veridicorum quam plurium testium nomina subter inseruimus quorum visu et auditu refellitus testimonio confusus verbis repulsus congregatio perpetuo gaudeat de bene ordinatis sibi rebus Testes vero hi sunt Philippus Catalaunensis episcopus frater comitis hujus Dudo vicedominus Gaufredus filius Otranni Wido Guannoniirivi Olricus de Risnello Evrardus vicecomes Gosbertus Rufus Rainerus Milo frater ejus Gerardus Delicatus Paganus Item quoque donum Adela comitissa regis Anglorum filia et ejus tres filii Wilelmus Teothbaldus et Stephanus concesserunt Inde testes sunt Gervasius de Monte Hugo de Liseio Stephanus Carnotensis vicedominus Heldierius Agaso vel Marescalcus Hec autem concessio facta est apud Columbarium II nonas aprilis Signum Adelaidis comitisse + S Wilelmi ejus filii + Signum Teothbaudi + S Stephani eorum fratris +