Charter Document - 06330019
| Charter Number: | 06330019 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1104 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Cum omni divina Scriptura testificante misericordie opus cunctis virtutibus precellat et itidem Dominus se in hac caduca et misera vita suis fidelibus sibi obsequentibus centuplum redditurum et in futuro vitam sempiternam repromitat cunctis fidelibus liquet quia quisquis in presenti ampliora impenderit tanto majora in futuro possidebit Merito igitur fideles quique hujus noticie certitudinem tenentes labentia atque transeuntia pauperibus Xpisti tradere non verentur dum pro his eterna gaudia suscipere prestolantur Hujus itaque auctoritatis presidio corroboratus ego Hugo comes Campanie Teotbaldi comitis filius excellentiori usus consilio ampliare et honorare de meis propriis reditibus Molismensem ecclesiam que in honore Beate Marie semper virginis fundata est proposui credens et certissime sciens tanto me in celestibus partem habere pociorem quanto interventricem premittere procuravero meliorem Concedo igitur ei ex possessionibus mei juris villam que dicitur Rumiliacus post decessum meum in agris in pratis in silvis et aquis in servis et ancillis in justicia et in omni usu sicuti teneo et in presenti pro vestitura dimidiam partem reddituum quos juste possideo Preterea concedo redditus venditionis salis et justiciam sicuti juri meo attinet apud Barrum castrum super Albam situm Concedo etiam in possessione Islensi que et pater meus concessit videlicet villam Sancti Teotbaldi et duo molendina super Sequane ripam sita culturam quoque meam ex integro que vulgariter Cumina vocatur aliasque agrorum partes que juri meo attinent Pratum etiam muro Trecensi adjacens quod frater meus Odo comes ecclesie Sancti Quintini dedit perpetualiter tenendum concedo Molendinum quoque de Larzicurte sicut teneo et quandam culturam apud castrum Valliscolorum et tres partes in molendino et totidem in furno huic dono adicere disposui Ne hoc autem aliquando cassaretur vel tergiversatione alicujus calumpniatoris infringeretur conjugem meam Constantiam regis Francorum filiam necnon et comitissam Adelaidem uxorem fratris mei comitis Stephani nepotes quoque meos filios ejus concessores spontaneos et laudatores huic mee legitime donationi adhibui In territorio vero Remensi villam Sancte Walburgis que alio nomine Diona vocatur cum appendiciis suis eidem supradicte ecclesie Molismensi perpetuo jure tenendam contradidi hoc idem uxore mea ex cujus parte in jure meo transiit annuente et fratre suo filio regis Francorum Ludovico sigillo proprio consignante et approbante Huic concessioni assensum prebuit dominus meus Manasses Remensis archiepiscopus cum clero suo super his que ad eum pertinebant exoratus supplicationibus meis Acta sunt hec apud Trecas IIII nonas aprilis anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quarto indictione duodecima epacta vicesima II concurrente V in sede Romana vicem apostolicam gerente domno papa Paschali Richardo Albanensi episcopo apostolice sedis legato de negociis ecclesiasticis in generali concilio Trecis tractante Philippo episcopo eidem ecclesie presidente Francorum regnum Philippo et filio ejus Ludovico regente Hugone comite filio Theotbaldi Campanie comitatum pacifice gratia Dei retinente Cujus largitione prescriptarum rerum donatio concessa auctoritate corroborata peticione in ecclesia Trecensi coram omni sinodo recitata a prefato Richardo cardinali approbata et a consedentibus archiepiscopis episcopis et abbatibus collaudata immo tam clericorum quam laicorum judicio est generaliter confirmata De quibus aliquos nominamus et ad corroborationem hujus cartule hic inscribendos judicavimus Daimbertus archiepiscopus Senonensis Rodulfus Turonensis Ivo episcopus Carnotensis Humbaldus Autissioderensis Herveus Nevernensis Malbodus Redonensis Robertus Lingonensis Norgaudus Eduensis Hugo Cautalanensis Philippus Trecensis et clerici ejus Rainaldus prepositus Girardus archidiaconus Goscelinus et Drogo archidiaconi et ceteri ejusdem ecclesie canonici abbates vero domnus Robertus primus Molismensis cenobii abba Hilgoldus Majoris Monasterii abbas Lambertus Pultariensis Rodulfus Sancti Petri Insule Germanice Otho Adremarensis de laicis fuerunt hii Milo comes de Barro Milo de Cacennaco Wido de Wangionisrivo Rainerius de Castellione Fuerunt autem et alii quam plures episcopi vel abbates clerici et laici generali concilio sollempniter evocati His ita ut prescripsimus in Trecensi concilio gestis haut longo post tempore eodem anno convenerunt isdem Hugo comes et Wilelmus comes Nevernensis pro quibusdam negociorum suorum rebus tractandis Molismum quos honorifice ut decebat monachi procedentes exceperunt Post processionem vero divinitus ut credimus tactus isdem comes in presentia domni Roberti abbatis ceterorumque monachorum in albis adhuc astantium accessit ad altare et donum supramemorate ville quod sibi in vita retinuerat et post decessum dare disposuerat extracto de proprio digito anulo super altare posuit astantibus et videntibus his quos in hac pagina nominandos censuimus Wilelmus comes Nevernensis Walterius vicecomes Clamitiacensis Hugo de Tilio Andreas comes de Rameruco et Hugo cognomine Britto filius ejus Milo comes de Barro Gaufredus Otranni filius dapifer Lebaldus et Grimaldus Trecenses Albertus capellanus ejus Teotbaldus puer filius Stephani comitis nepos hujus comitis Hugonis
