Charter Document - 06330018

Charter Document - 06330018


Charter Number: 06330018
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1102
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notandum et memoriter retinendum quod comitissa Adela cum quodam tempore esset apud Sparnacum Hugo comes Trecensis cum sua conjuge Constantia ad eam visitationis et conlocutionis gratia advenit Quibus utrisque predicta comitissa pro amore quem erga Molismensem ecclesiam non modicum habebant et precipue pro beneficio potestatis Rumiliaci quam Sancte Marie in vita sua dimidiam et post mortem totam contulerant audiente Gaufredo filio Otranni magnas gratias retulit et bonum quod ceperant ut melius perficerent multis precibus exoravit Ipso autem die domnus abbas Robertus prefate comitisse locuturus Sparnacum advenit et iterum coram eo et suis monachis id est Odone Hugone Hathone supradictam donationem ipsa gratanter laudavit et etiam quicquid donare vellent fideliter concessit Idem quoque donum Adela comitissa regis Anglorum filia et ejus tres filii Guilelmus Teotbaldus et Stephanus concesserunt Stephanus etiam vicecomes inde testis est Borcardus etiam de Liseio Ansculfus de Claro Monte Hugo filius Rainaldi Fulco Parvus Gualerannus de Feritate Rainaldus de Escalferia Hec autem concessio facta est apud Columbarium II nonas aprilis Signum Adele comitisse + Signum Guilelmi ejus filii + S Teotbaldi + S Stephani eorum fratris +