Charter Document - 06330017
| Charter Number: | 06330017 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1101 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Cum scripture sacre sit generale preceptum dicentis Facite elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis merito nonnulli sancte ecclesie filii hac dominica voce divinitus excitati ad suarum rerum contemptum facile pertrahuntur de suisque facultatibus vel possessionibus pauperibus Xpisti distribuere non verentur dum pro caducis eterna pro terrenis celestia perpetuo adipisci se cognoscunt De quorum numero unum Hugonem scilicet strenuissimum Trecorum comitem ejusque nobilissimam conjugem Constantiam nomine ad medium deducimus et quam Sancte Marie suisque pauperibus sibi in ecclesia Molismensi famulantibus suarum rerum divisionem fecerint ad posterorum memoriam litteris mandare curamus Hic ergo comes predictus illius famosi Teotbaldi comitis filius ejusque conjux Constantia Philippi Francorum regis filia anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo primo indictione VIIII epacta XVIII concurrente I ad cenobium Sancte Marie Molismensis devotionis simul et orationis gratia cum multis nobilibus viris quadam paschali sollempnitate pari consensu convenerunt fratrum orationibus devote se commendaverunt et de quadam sua potestate que Rumiliacus vocatur hanc concessionem predicte ecclesie Molismensi fecerunt Concesserunt ergo ad presens in vita sua medietatem tocius predicte potestatis et nemoris ad eam pertinentis et omnium justorum et consuetudinariorium reddituum terre culte et inculte censorum et pratorum et curvate rusticorum et de labore quem sui boves fecerint et quicquid per justam consuetudinem de predicta villa procedit medietatem Sancte Marie ut dictum est concessit alteram quamdiu ipse viveret sibi retinuit ita tamen ut si ante non vellet post ejus discessum hec eadem pars ad ecclesiam rediret eamque sine contradictione jure perpetuo possideret Quod si de propriis carrucis nostris aliquam ponere inibi voluerimus ponemus quantas placuerit et quicquid laboraverint nostrum erit Preterea prefata comitissa quedam in sua proprietate possidebat IIII scilicet boves et laborem eorum cum aliqua terre et pratorum portione sibi a comite separata que omnia hec venerabilis Sancte Marie concessit Pro his et aliis innumeris beneficiis ab eis multimode sibi collatis statuerunt pro eis fratres orationes privatas et communes et tantumdem beneficii pro quolibet eorum se acturos quantum pro uno ex fratribus si moreretur spoponderunt et insuper duos pauperes in elemosina monasterii deinceps sustentandos pro eis posuerunt Patrem quoque et matrem ejus et utrosque fratres hujus beneficii participes non minus concesserunt Acta sunt apud Molismum tempore Philippi regis Francorum item Philippi episcopi Trecorum Roberti episcopi Lingonensis ecclesie Rotberti primi Molismensis cenobii patris Hujus rei testes fuerunt Hugo comes Risnelli Pontius de Ponto Gaufredus filius Otranni Otrannus filius ejus Achardus Nepos Achardi filius Herbertus filius Dodonis Walterius de Curte Airardi et Ysoardus de Plaiotro Bartholomeus de Barro Odoardus Wandelbertus Flodoveus Albertus Milo et Mainardus capellani comitis Milo vicecomes Hugo comes de Rameruio Hugo senescalcus ducis
