Charter Document - 06330009
Charter Number: | 06330009 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1102 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti] Quoniam prisce auctoritatis consuetudo est ab antiquis antecessoribus instituta ut dona vel largitiones que sancte ecclesie conferuntur sive etiam conventiones que inter fideles quosque habentur litterarum apicibus corroborentur idcirco nos id est conventus Sancte Marie de Salis conventionem quandam inter nos et Molismenses monachos habitam voluimus litteris annotare ut succedenti tempore inconvulsa inviolataque ad posterorum memoriam valeat diutius perdurare Notum ergo sit cunctis Xpisti fidelibus fideique cultoribus quod Hugo tunc dux Burgundie strenuissimus postea vero Cluniacensis monachus itemque Odo frater ejus pariterque successor laudantibus filiis suis Hugone et Henrico concesserunt Sancte Marie et ecclesie Molismensi in vita sua partem cujusdam possessionis que Mercennacus vocatur queque juris Sancte Marie de Salis quondam fuisse dinoscitur post suum vero de hac vita decessum quicquid in ipsa possessione in suo dominicatu possidere videbantur Sed quia ipsam terram juris Sancte Marie Bituricensis ut diximus fuisse certum est et ab una ecclesia alteram gravari nefarium est ideo domnus Robertus primus Molismensis cenobii post Deum fundator et rector assensu fratrum suorum nil injuste possidere querentium Bituricam adiit civitatem et a predicte ecclesie priore Giraudo nomine et canonicis hujusce terre in communi eorum capitulo requisivit concessionem deferens secum litteras Roberti episcopi Lingonensis pro eadem re humiliter supplicantis Cujus peticioni prefati loci prior ceterique canonici voluntarie condescendentes et Molismensis ecclesie paupertati compatientes et etiam de amisse terre recuperatione congaudentes pari voto communique consensu ipsam terram de Mercennaco et de Bisseiaco quicquid prefati monachi de ea habebant vel adquirere poterant Molismensi ecclesie gratanter laudaverunt ut jure perpetuo eam possideat tali videlicet conventione ut per singulos annos sue ecclesie censum XX scilicet solidos Bituricenses persolvat mittendo eos per suum nuntium a capite jejunii usque ad octabas Pasche presentandos in capitulo in conspectu fratrum Quod si contigerit ut is qui hanc pecuniam delaturus est aliquo incommodo competenti termino non occurrerit vel ipsum censum aliquo modo perdiderit infra XL dies quo Molismenses monachi hoc resciverint prefato modo censum reddent ex integro Nuntius autem ipse habebit sumptus necessarios sibi et suis equitationibus de communitate canonicorum Si autem placitum aut calumpnia de ipsa terra Molismensi ecclesie supervenerit quibus prefatos clericos interesse pro aliqua dissertione necessarium fuerit monachorum sumptu et equitatura pro causa ipsa defendenda illuc eos ire in eadem est conventione Igitur ut hec pactio sive conventio rata et firma ab utraque ecclesia perpetuo fideliter teneretur ampliorque caritas inter eos deinceps firmaretur dederunt sibi mutuo utriusque ecclesie fratres suam societatem talemque firmaverunt communitatem ut suorum spiritualium beneficiorum tam vivi quam defuncti pariter efficerentur confratres Et si quis clericorum monachus esse voluerit gratis suscipiatur et si sanus supervenerit benigne ei necessaria subministrentur Si vero quilibet clericorum pro aliqua sibi facta injuria vel qualibet guerra in sua canonica permanere non potuerit et Molismum petere voluerit honorifice a fratribus suscipietur et quanto tempore necesse fuerit retinebitur si tamen sue ecclesie litteras commendaticias detulerit Hoc autem nos omnes prefate ecclesie canonici volumus notum fieri omnibus quod Hugonem et Odonem duces et predecessores vel heredes eorum qui hanc terram aliquando injuste tenuerunt postea nobis vel Molismensi ecclesie reddiderunt quantum possumus et scimus absolvimus et ut ab ista culpa purgentur fideliter obtamus sicut expedit ut eos qui culpam suam cognoscunt et emendant Illos autem qui adhuc eam injuste tenent nisi resipuerint et recognoverint in culpa excommunicationis relinquimus secundum scita canonum et auctoritatem sancte ecclesie Ideo autem hanc cartulam per cyrografum incisam judicavimus in duas partes dividi et tam archiepiscopi Bituricensis Leodegarii quam Lingonensis episcopi Roberti sigillo signari quatinus si Molismensis ecclesia ecclesie de Salis aliquam injuriam de censu suo fecerit per Lingonensem episcopum corrigatur similiter si quid canonici contra Molismenses de hac re deliquerunt per Bituricensem archiepiscopum emendetur Hujus ergo conventionis fuerunt auctores et laudatores canonici Sancte Marie de Salis domnus quoque Robertus primus abbas Molismensis cum suis fratribus quorum nomina subscripsimus Hato de Riciaco Rotbertus de Platenato item Robertus de Sparnaco Nomina canonicorum sunt hec Giraudus [prior] Gaufredus de Sancto Laurentio item Gaufredus de Herbeone Johannes presbiter Ilderius sacerdos Ottrannus Franco Petrus Cenomannensis Paganus Ex utraque parte fuerunt canonici Sancti Stephani medii et testes Araudus de Briora Arnustus Burcardus Gimo de Porta Mainardus capellanus Petrus Aiacensis Nomina quoque monachorum Molismensium qui hoc fieri decreverunt vel factum laudaverunt sunt hec Hato prior Girbaudus subprior Galterius cantor Lescelinus camerarius Hugo secretarius Facta sunt apud Bituricas hec VII idus julii anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo secundo indictione [decima] epacta nulla concurrente II presidente Romane sedi apostolice domno papa Paschali apud Bituricas Leodegario archiepiscopo Lingonensem ecclesiam Roberto regente episcopo in Francia regnante Philippo rege et filio ejus Ludovico Hatone dictante Francone scribente per omnia autem imperante domino nostro Jhesu Xpisto