Charter Document - 06330008

Charter Document - 06330008


Charter Number: 06330008
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1102
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Roberto reverentissimo abbati immo omni congregationi sibi commisse conventus Sancte Marie de Salis salutem et proficere in Domino Ex parte vestra quidam venerabilis monachus Odo veniens ad nos de quadam terra que penes vos est a nobis requisivit concessionem que est de jure ecclesie nostre et nos tam pro religione vestra quam pro recuperatione et recognitione terre ipsius prout insequenti determinatum est petitioni illius condescendimus Inter nos igitur et prefatum monachum convenimus hoc modo ut in unoquoque anno infra spacium quadragesime XX solidos Bituricenses censum pro terra ista persolvat huic ecclesie et sic nostro assensu eam in perpetuum jure ecclesiastico et ratione veritatis vestra ecclesia possideat Quod si de ipsa terra placitum aut calumpnia vobis supervenerit quibus nos interesse pro aliqua dissertione necessarium fuerit vestro sumptu et vestra equitatura pro causa ipsa defendenda nos illuc ire est in eadem conventione Hoc idem iterum per manum episcopi vestri ex parte vestra constituimus firmari quod et nos ad ipsam corroborationem ab archiepiscopo nostro firmandam adsignavimus Sit autem inter nos et vos fraternitas communis et si forte aliquis nostrum monachus esse voluerit gratis eum suscipiatis et si sanus ad vos venerit benigne ei necessaria subministretis Valete Illud quod minus est in carta ista cum inter nos et vos scriptum fecerimus suppleatur Illos autem qui hanc terram usque modo injuste obtinuerunt et se peccasse postmodum recognoscent in absolutione ponemus in quantum nobis fas fuerit Quisquis igitur hanc cartulam legerit vel ab aliquo recitari audierit cognoscat et veraciter credat hujus prescripte conventionis suppletionem vel confirmationem factam esse apud Bituricam civitatem per manum domni Roberti Molismensium abbatis et monachorum suorum qui cum illo fuerunt et per manum Giraudi prioris Sancte Marie de Salis cum ceteris ipsius ecclesie canonicis tali videlicet modo quod memoratus prior Giraudus assensu et voluntate fratrum suorum in communi eorum capitulo concessit ecclesie Molismensi quicquid habebant apud Mercennacum vel Bissiacum totam scilicet terram harum duarum villarum et quidquid ad eas pertinet nichil sibi omnino retinendo preter impositum censum qui per singulos annos solvetur XX scilicet solidos Bituricenses Et ut hec conventio ab utraque ecclesia fideliter teneretur concesserunt sibi ad invicem suam societatem Et pro pacis karitatisque custodia prefatus prior Giraudus domno Roberto abbati pacis osculum dedit et se suosque hec fideliter servaturos promisit et domnus abbas eandem fidem a se suisque servandam similiter affirmavit Notandum vero quod omnium qui hanc terram Sancte Marie et ecclesie Molismensi dederunt vel postea reddituri sunt absolutionem domno Roberto abbati quantum ad ipsos adtinet concesserunt Huic conventioni confirmande interfuerunt canonici Sancti Stephani Araudus de Briora Arnustus Bulcardus et alii Ut igitur hec certiora et ratione veritatis credantur subnixa scriptum quod rex Guntrannus ecclesie de Salis de supradicta terra fieri jussit transcribsimus et ad videndum paratum sicut in subsequenti pagina habetur notavimus Fuit quidam rex Francorum vir xpistianissimus nomine Guntrannus qui inter ceteras Dei ecclesias que plurime apud Bituricas habebantur locum Sancte Marie de Salis precipua dilectione coluit Et quia ipsa ecclesia sua propria erat multis ipsum locum muneribus vel amplis possessionum largitionibus honorifice ditavit Inter cetera igitur dona concessit memoratus princeps Sancte Marie de Salis duas curias in Lingonensi territorio unam que vocatur Mercennacus et aliam que nuncupatur Bissiacus et quicquid ad easdem curias pertinet in terris in pratis sive in silvis