Charter Document - 06330007

Charter Document - 06330007


Charter Number: 06330007
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renewal
Date: 1100 - 1101
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus ecclesie sancte fidelibus quod Odo Burgundie dux Hierosolimitanum iter cum Hugone fratre regis et Stephano comite ceterisque xpisticolis prima profectione aggressurus concessit Sancte Marie Molismensis ecclesie post mortem suam quicquid apud Mercennacum villam jure hereditario proprium possidebat in servis et ancillis terris cultis et incultis atque nemoribus et in omnibus consuetudinibus quatinus ejusdem ecclesie fratres hujus beneficii ab eo sibi collati non immemores pro ejus corporis et anime prosperitate Dominum precari studerent assidue Quod quidem donum jam altera vice similiter fecerat sed ut auditorum cordibus perfectius inculcaretur iterata tunc laudatione vel donatione solidius coram suis hominibus confirmavit et in augmento prioris doni quosdam de suis servis pro recognitione ut cetera rata teneantur ad presens donavit Ansierium de Lannia et uxorem Arduini cum suis infantibus et forestiam de Mercennaco uxore pariter et filiis hoc idem annuentibus et fideliter laudantibus Hujus concessionis testes et auditores fuerunt ipse domnus Robertus Lingonensis episcopus Amalricus decanus Wido de Grannerio Rainerius senescalcus Tescelinus li Sors Galo et Achardus dapifer Landricus Lanfrecurtis