Charter Document - 06330006

Charter Document - 06330006


Charter Number: 06330006
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renewal
Date: 1081 - 1084
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Odo dux Burgundie pro salute anime mee et parentum meorum donum quod frater meus domnus Hugo qui primum ante me ducatum tenuerat fecit monachis Molismensibus de ecclesia Marcennaci et de atrio et ex omni terra Sancti Veroli et ex presbiteratu atque ex terra quantum una carruca arare poterit et ex pratis que apud eandem villam sunt ex meo proprio dominatu de Symone quoque et infantibus suis et uxoribus filiorum suorum hec omnia ut predictum est libentissime concessi Postea vero quam frater meus domnus Hugo seculum dereliquit et ego in ducatu post eum constitutus fui saluti anime mee et omnium parentum meorum consulens donum quod predictus frater meus fecerat consensu fratrum et sororum mearum ecclesie Molismensi adaugere cupiens dedi fratribus Deo et Beate Marie semper virgini in eodem loco servientibus Rainardum cum infantibus suis et omnes illos qui amore sancti et monachorum in villa Mercennaci habitare voluerint Concessi etiam eis ex hominibus supradictis usuarium et justiciam et inventionem et curvatam Hoc donum in vita mea concessi post mortem vero meam supradictam villam scilicet Mercennacum et quicquid in ipsa habeo libere absque ulla exceptione eis concedo possidendam Dedi preterea monachis Molismensibus quicquid de casamento meo ipsi qui a me tenent eis largiri voluerint Hoc donum concesserunt fratres mei Robertus archidiaconus Henricus puer Beatrix et Helia sorores mee Si quis vero huic donationi maligno spiritu deceptus contradicere voluerit hos optimates meos qui in die Nativitatis Domini ad hanc curiam meam convenerunt scilicet Ansericum de Insula Milonem filium suum Rainaldum de Granciaco Bernardum de Monte Barro Rainerium senescalcum Hugonem Gotefridum Achardum de Pussione Aymonem Rufum Landricum te Lanfridicurte Teotbaldum prepositum Gaufredum de Maseio Gosbertum filium Martini prepositi Rodulfum de Mercennaco deprecor ut ipsi testimonium perhibeant me ita ut hic continetur scriptum donum hoc concessisse ecclesie Molimensi Hec carta confirmata est a me Odone duce apud Molismum in die Nativitatis Domini tempore Philippi regis Francorum et Rainardi ecclesie Lingonensis presulis His peractis multo tempore elapso ad augmentum beneficii mei placuit michi in vita mea aliquid ex his que retinuerat dare monachis Molismensibus quia terram unius carruce primitus eis dederam et alia omnia sicut dictum est postmodum dedi eis terram alterius carruce et omnia prata mea et curvatam meam et mansum Amaldrici filii Rodulfi prepositi et furnos et molendinum ita tamen ut nullus umquam amplius in villa Mercennaci furnum habeat nisi furnos monachorum Hujus rei testes sunt Rainerius senescalcus Gauffredus prepositus et Gosbertus Martinus