Charter Document - 06330003

Charter Document - 06330003


Charter Number: 06330003
Cartulary Title: Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ammortisement
Date: 1083
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Cum adhuc illa insatiabilis antiqui hostis aspiret versutia per quam ex hereditatis nostre dejecti sumus patria in tantum ut post baptismatis regenerationem post operis illius abrenuntiationem post catholice fidei tenende et observande promissionem mactet et perdat insidietur multos videlicet per lubrica et vana hujus mundi oblectamenta in vitia faciat declinare declinatos in ignorantie puteo in perditionis gurgite cogat periclitare plures tamen diverse conditionis homines in hoc mundo scimus et credimus esse qui sicut Dominus dixit ante Baal genua non curvavere sed pocius in Dei servicio studiose laborant invigilare Inter quos divine dispensationis ordine Dei omnipotentis inreprehensibili dispositione Molismensis ecclesia in pago Lingonensi cepit pullulare cujus palmites in vera vite que Christus est manentes sicut rami bone arboris jam non desistunt fructificare Ego igitur Rainardus Dei gratia Lingonensis episcopus premissam ecclesiam ad honorem sue matris Lingonensis ecclesie desiderans amplificare quicumque clericus quicumque Lingonensis ecclesie casatus sive ecclesiam sive aliquid de casamento suo pretitulate ecclesie velit concedere salvis consuetudinariis episcopi redditionibus consilio et laude canonicorum Lingonensium dono nostro successorumque nostrorum monachis inibi degentibus concedimus optinere Ut autem hec nostra concessio perpetuam habeat firmitatem hanc cartam inde fieri jussimus quam propria manu firmantes fidelium nostrorum manibus corroborandam tradidimus Signum Amalrici decani Signum Goscelini archidiaconi Signum Girardi archidiaconi Signum Roberti archidiaconi Signum Hugonis archidiaconi Signum Warnerii archidiaconi Signum Odonis ducis Burgundie de cujus casa mento ecclesiam de Legismo in testimonium prenotate concessionis predicti possident fratres Signum Unberti de Fonvenz Signum Willelmi comitis Tornodorensis Signum Anserici de Cancenniaco Signum Widonis de Granceio Si ergo vel ego vel aliquis hanc nostram donationem violare presumpserit iram Dei et anathematis indissolubile vinculum nisi resipuerit incurrat Acta sunt hec Lingonis anno ab incarnatione Domini millesimo LXXXIII indictione vi regnante Philippo rege Francorum