Charter Document - 06330002
| Charter Number: | 06330002 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'abbaye de Molesme ancien diocèse de Langres 916-1250. Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Foundation |
| Date: | 1075 - 1076 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti Quoniam primo patre nostro prevaricante omnes prevaricatores cum eo effecti sumus quia omnes in eo quamvis non personaliter tamen materialitater eramus ideo a tocius beatitudinis sublimitate in omnimode infelicitatis abyssum eo detruso et nos omnes justo Dei juditio detrusi sumus hinc est enim quod interior et exterior homo noster tot et tam noscuis subjacet passionibus quod caro nostra tot et tam asperrimis afficitur adversitatibus quod etiam spiritus noster a carne sibi unita tot et tam graves assultus cotidie patitur ut vix ei resistere possit et multotiens a carne superetur huic tam multiplici infirmitati nostre condolens misericors Deus ne sua periret factura misit Filium suum ad terras ut formam servi susciperet et usque ad mortem ei obediens esset per cujus humilitatem superbia nostra periret et per cujus resurrectionem fidelis quisque a morte peccatorum resurgeret et per cujus preceptorum observationem tandem ad statum proprium remearet qui etiam cum preceptis vite nobis temporalium bonorum largitatem prebuit et cotidie prebet ut hec observando et horum superflua pauperibus erogando per bona momentanea adquiramus nobis eterna Quod totum Dei gratia non neglegenter attenderunt Ugo de Merlenniaco et sorores et nepotes et neptes sue cum maritis suis et Rainaldus de Molismo et Odo Paganus et Wido et Ugo de Curtiruno et uxor ejus Gersennis cum sorore sua Cacenniacensi et liberis ejus et Odo de Furviaco et Odo filius Engelbaudi cum uxoribus suis Recolentes enim puro et sincero rationis oculo se nudos ab utero matris esse egressos et de hoc mundo in miserabile exilium nisi bene egerint exituros si vero in bono perseveraverint in patriam celestem redituros memores etiam dominici precepti quo dicitur Date et dabitur vobis elegerunt hoc sibi utillimum esse ut de mammona iniquitatis amicos sibi facerent qui in eterna tabernacula eos quandoque reciperent Dederunt igitur isti prenominati et ut breviter concludam omnes qui quicquam allodii ad Molismum attinentis habebant illud Molismense allodium [Deo et] Beate Marie et fratribus eis in loco illo servituris totum ita liberum et ab omnium aliorum dominio solutum ut ipsi obtinebant et justicias et omnes redditus ejus et omnia consuetudinaria jura et quicquid ad illud allodium adtinebat ubicumque esset sive in campis sive in pratis sive in nemoribus sive in aquis sive in molendinis nichil sibi vel alicui alii ex [eo] et ex pertinentibus ad illud retinentes nisi hoc decimationis quod quisque eorum accipiebat ab ecclesia Poliacensi Quin etiam decimationis partes suas concesserunt Beate Marie et servitoribus suis Rainaldus de Molismo et Odo filius Engelbaldi annuente uxore sua Sarra Retinuerunt eciam sibi servos suos et mansos suos proprios Mansos enim Beate Marie quos quasi proprios prius habuerant dimiserunt ei et monachis ei servituris nullusque eorum aliud aliquid excepit excepta Gersenni et sorore sua que plus quam alii servis suis usuarium nemoris et aque tantummodo nichilque aliud ex attinentibus toti Molismensi alo dio sibi retinuerunt Facta autem hac largitione cui nemo rationabiliter contradixit persuaserunt fratribus ipsi ut litterarum testimonio eam largitionem confirmarent Cui testes Achardus miles Castellionensis et Tescelinus Rufus et Ugo Ecclesiolensis et Umbertus filius Wacelini et Burdinus et frater ejus Wido de Larriaco et Ugo de Sperviaco et Rainerius de Monte Forti et Walandus et Bernardus cum multis aliis interfuerunt Facta sunt hec Philippo rege Francorum regnante Roberto vero ducatui Burgundie presidente Rainardo autem diocesim Lingonensem gubernante
