Charter Document - 06320305
| Charter Number: | 06320305 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1131 |
| Date type: | Internal, Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Ego Sancia nobilissimi comitis Raymundi et generose Hurrace regine filia et victoriosissimi regis Adefonsi germana perpensans quod pro amicis ex hac vita decendentis superstites satis minimum agere solent cogitans etiam quod per Divinam Scripturam Honora Dominum de tua substantia et de primitiis frugum tuarum da pauperibus et illud Date eleemosynam et omnia munda sunt vobis Sicut aqua extinguit ignem ita eleemosyna extinguit peccatum metuens quod ait Psalmista Dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis decrevi de bonis mihi a Deo creatore meo concessis aliquid conferre ipsius ministris ut mercedem inveniam et retributionem in tempore opportuno Est itaque quoddam venerabile cenobium in partibus Burgundie in territorio castri antiquitus Sinemuro nuncupati prope alveum Ligeris in episcopatu Augustodunensi situm quod Marciniacus dicitur sub jure religiose ac famosissime Cluniacensis ecclesie in qua tanta floret ancillarum Christi religio ut ipse Deus earum sepissime videatur favere desiderio His ergo Christi ancillis et ceteris in eodem Marciniacensi monasterio usque in seculi finem subsecuturis ego Sancia prenominata do et concedo Tavaram cum omni honore suo pro remedio anime mee ac parentum meorum concedente glorioso rege Adefonso germano meo et cum omnibus hereditatibus que ad eam antiquitus pertinere noscuntur sicut fuerunt temporibus Adefonsi regis avunculi mei et predecessoris ejus scilicet villas poblatas et non poblatas terres ruptas et inruptas vineas hortos azenias canales piscarias bolonarias prata pascua paludes petras mobiles et immobiles aquas cursiles et incursiles ligna fructifera et infructuosa exitus montium et regressus Contestor itaque omnem hominem per nomen tremendi Judicis et per judicium venturum ut nullus hoc factum meum audeat infringere immutare in opus proprium sive alienum aliquid ex hoc dato vindicare violenter auferre aut quocumque modo pervertere Quod si quis temerarie presumpserit cum Juda traditore excommunicatus eterno pereat incendio et cum Datan et Abiron damnatus precipitetur in inferno Amen Amen Ego Infantissa Sancia supranominata que hanc cartam fieri precepi manu mea roboravi Facta carta testamenti decimo tertio calendas januarii era millesima centesima sexagesima nona regnante rege Adefonso in Legione et Toleto mandante Zamora comite Roderigo sub manu ejus vicario domno Fernandiz in sede sancti Salvatoris presidente venerabili domno Bernardo episcopo sub manu ejus archidiacono domno Willelmo Ego rex Adefonsus hanc cartam roboravi et confirmavi Bernardus episcopus Zamorensis confirmavit Petrus Willelmus Palentinus episcopus confirmavit Rodericus comes confirmavit Roman Cidiz confirmavit
