Charter Document - 06320302

Charter Document - 06320302


Charter Number: 06320302
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1130 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Due filie Gaufredi Flocelli susceperunt monasticum habitum in monasterio Marciniaci Petronilla et Otcenda pro quibus Gaufredus pater earum dedit eidem monasterio hoc quod tenebat ex utraque parte in Camboneto agri nostri ultra Ligerim et medietatem decimarum agriculture sue in villa de Arrego et in cimiterio de Balgiaco unam peram quam ibi habebat et unam vineam in Cannoto pro qua mutuum dedit agricole qui eam tenebat et unum campum juxta pontem Hygarande et feodum quod Stephanus Nigellus tenebat de eo in villa de Campis Factum per manum Archimbaldi prioris Testes sunt Ilio de Cavaniset Wicardus Rubeus Hugo de Munda Ildinus prepositus Senioret