Charter Document - 06320301

Charter Document - 06320301


Charter Number: 06320301
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1130 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod Hugo Dalmacius in capitulum Marciniaci veniens ibi Deo et ejusdem loci sanctimonialibus donavit omnes consuetudines quas querebat in villa de Campo celato et coquus ejus et omnes sui clientes dederunt similiter et propter hoc dedit ei prior Archimbaldus centum solidos Si quis vero de successoribus meis hoc donum fregerit iram omnipotentis Dei incurrat Testes sunt Girardus de Montcellis et Robertus frater ejus Hugo Duradens Amicus prepositus Hildinus prepositus Senoret Amicus