Charter Document - 06320298

Charter Document - 06320298


Charter Number: 06320298
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1130
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sepe quod apud homines agitur firmiter in memoria non tenetur et ideo ad auxilium litterarum recurritur ut quod a mente negligenter labitur litterali recordatione reparetur Recordatione igitur litterali tam futurorum quam presentium tradere disponimus agnitioni quod Frotmundus bone memorie Nivernensis pastor ac Scripture precipientis Operemur bonum dum tempus habemus non segnis auditor ecclesiam de Sancto Lupo cum omnibus appendiciis suis pro amore Dei et beati Petri sanctimonialibus de Marciniaco dedit et concessit retento jure episcopali et ut rata et firmior esset hec donatio in communi canonicorum facta fuit capitulo S Hugonis decani S Matthei archidiaconi S Frotmundi thesaurarii S Ilderandi sacriste S Arnulphi capellani episcopi S Odonis presbyteri et canonici S Umberti diaconi et canonici Quorum beneficiorum donum quicumque injuste contradixerit anathema Preterea laudavit et confirmavit jamdictus pontifex supranominatus sanctimonialibus aliud donum quod fecerat eis Guido Normannus qui videlicet pro remedio anime sue et antecessorum suorum dedit et concessit post decessum suum sepedictis monachabus omnem terram sibi contingentem que conjacet a villa que vocatur Mons sigillus usque ad montem Bernardi scilicet vineas prata nemora terram arabilem cursus aquarum servos ancillas et mansiones S Archimbaudi filii Guillelmi S Seguini de Toriaco et filii ejus Seguini et Dalmacii S Eudonis de Usiliaco S Guidonis de Toriaco S Radulphi de Chiviniaco S Archimbaudi Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo trigesimo