Charter Document - 06320293
Charter Number: | 06320293 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1119 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Volumus omnes scire quod quidquid Guido Normannus dare voluerit sancte Cluniacensi et Marciniacensi ecclesie de his que tenet ab Arnulfo Calderone et a Stephano de Bosco et a Raymundo de Colundono quod Arnulfus Calderon hoc laudavit et concessit his astantibus testibus ipso Widone Normanno et Widone de Toreico nepote ejus et Widone Ravenello et ex parte Arnulfi Calderonis Aymone de Toreico Et Stephanus de Bosco et Raymundus de Colundono Sylviniaci hoc laudaverunt et concesserunt die crastina post festivitatem omnium Sanctorum Cujus rei testes sunt ipse Wido Normannus et Wido Ravenellus et Guido Espanellus et Archimbaldus filius ejus et Peregrinus de Luciniaco prefectus Guidonis Normanni et ex parte Stephani de Bosco et Raymundo de Colundono testes sunt Umbaldus de Borbone et Giraldus de Pariniaco Factum est autem anno Dominice incarnationis MCXIX papa Calixto sancte Romane Ecclesie presidente Ludovico rege Francorum regnante Archimbaldo Aymonis filio honorem Borbonensem obtinente Hanc cartam fecit Erymannus prior claustri Sylviniacensis