Charter Document - 06320290

Charter Document - 06320290


Charter Number: 06320290
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1108
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis notum sit omnibus quod ego Margarita filia domni Hugonis Letbaldi et uxor domni Hugonis de Calvo monte volens me commendare orationibus Marciniacensium de hereditate mea et de alodio meo dono et concedo illis hanc partem ut habeant et quiete possideant jure perpetuo terram de Chesvit et de Mariniaco et de Carneto agros et vineas et sylvas quicquid hereditario jure habeo vel alii de me ut cum voluero seculum relinquere et habitum vitamque mutare locum habeam Ego Hugo dictus de Calvo monte laudo et presenti scripto concedo et confirmo donum uxoris mee sicut presens cartula dicit vobis Marciniacensibus et successoribus vestris perpetuo futuris pro anima mea et animabus parentum meorum nihil penitus retinens Factum solemniter in galilea monasterii Parriciaci in manu domni Seguini prioris Marciniacensis a quo iste Hugo pro concessione hujus terre habuit septingentos solidos Illa non multo post seculum reliquit tempore domni Poncii abbatis