Charter Document - 06320288

Charter Document - 06320288


Charter Number: 06320288
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1102
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

In nomine Domini nostri Jesu Cristi Notum sit omnibus fratribus nostris cunctisque sancte Dei ecclesie filiis quia ego frater Hugo peccator Cluniacensis abbas probante ac cooperante divino auxilio consiliante atque juvante germano nostro domno Gaufredo Sinemurensi postea vero monacho Cluniacensi locum istum Marciniacum parvum satis primo et quasi quoddam asilum a solo fundavi construxique temporibus nostris Bonum etenim nobis visum est ut sicut per sanctorum patrum nostrorum fundationem peccatores viri apud Cluniacum portum salutis habebant si seculo et ponpis ejus abrenuntiare vellent ita et peccatricibus feminis de mundi laqueis ad locum hunc fugientibus et pro commissis suis ex corde gementibus divina clementia regni celestis non clauderet introitum Postmodum vero basilicam precipuam precipue in nomine sancte et individue Trinitatis aliamque juxta positam in commemoratione gloriose semper virginis Marie genitricis Dei a religiosis et catholicis viris consecrari fecimus quatinus ibidem Deo servientibus major salutis fiducia daretur cum et oratorium omnipotenti Deo Patri et Filio et Spiritui Sancto dedicatum haberent et ipsam misericordie Matrem preces suas exaudire fidutialius crederent Eis autem gravius mortis eterne immineret periculum qui hanc domum ancillarum Dei ac beatissime Regine vexare vel impugnare non erubescerent Affuit quippe divina virtus et bonitas que locum istum protexit ac fovit ipsumque intus religione cum aliis bonis ditavit forisque aliquantis possessionum ac donorum beneficiis promovit Verumtamen totius boni adversarius jam diutius ferre non prevalens multarum animarum quas quasi de fauce sua abstrai cernebat salvationem ipsiusque loci quietam meliorationem excitavit spiritum cujusdam juvenis pronepotis nostri Gaufredi videlicet tercii in cujus manus Sinemurensis jam devenerat potestas filius alterius Gaufredi nepotis nostri qui et ipse jam cum alio filio suo sanctitatis habitum Cluniaci sumpserat suamque conjugem ac filias sacre religioni in hoc ipso Marciniensi monasterio tradiderat contraque omnia necessitudinis jura mirum est dictum quanta etatis levitate quantaque animi perversitate iste noster juvenis in hujus loci subversionem cor suum effuderat Et nisi Dei misericordia qui neminem vult perire mentem ipsius revocaret eo ut credimus hec pestis procederet ut et locus plurimum pessumdaretur et ipse flammis ultricibus traderetur Inter cetera namque unum tam terribile commisit facinus ut omisso Dei timore beatissimeque virginis Marie et ancillarum ejus postposita reverentia infra villam ipsam Marciniacensem quemdam burgensem satis inhoneste caperet violenter abstraheret turpiter captum secum duceret Sed licet super hoc aliquandiu cor impenitens haberet postmodum tamen suorum ac multorum sapientium et nobilium virorum consilio et objurgationi cedens quam male erraverat agnovit et apud Montem Medium juxta Cluniacum in presentiam nostram et in presentiam domni Milonis sancte Romane ecclesie cardinalis et legati Prenestine vero episcopi a domno Paschali tunc nuper directi necnon et in presentiam domni Raimundi Ausciensis archiepiscopi qui tunc ibidem aderat cum consilio magnorum doctorumque hominum tandem veniens de perpetrato malo resipiscendo indoluit emendationem promittens promisit ipsamque evidenter ibidem sicut in subsequentibus continetur firmavit Ut enim villa Marciniacensis cum omnibus rebus suis salva et secura perhenni jure maneat in futurum neu quis jam umquam deinceps tale aliquid seu simile contra eam temptare presumat juravit primo ipse Gaufredus nobis et multis aliis monachis sive clericis militibus et laicis audientibus et videntibus supra sacrosanctum altare et super sanctorum sanctas reliquias in presentia jamdicti Milonis cardinalis et episcopi quatinus infra burgum seu villam Marciniacensem sicuti in presenti habetur vel sicut in futuro per villam crescendo dilatabitur nullum umquam hominem nullamque feminam vi scienter capiat nec aliquod habere alicujus umquam mortalis infra quinque solidos quod non concessive sed pro observando sacramento positum est vi scienter auferat nec alicui homini seu femine vi capere seu auferre scienter precipiat Et ut pedagium quod ipse diebus suis a viantibus capi instituerat nec ipse nec alius pro se in eadem villa Marciniacensi accipiat nec a rivulo juxta Balgiacum currenti usque ad Cancellum nec in terra Igarande seu in terra Balgiaci pedagium illud accipiatur et ut etiam ipsum pedagium nullus homo a viantibus suscipiat qui in Marciniaco domum vel stationem habeat Quod si forte aliquo umquam casu acciderit ut de his que in primo sicut dictum est continentur sacramento aliquid infringat postquam ab abbate vel priore seu camerario Cluniacensi sive a priore Marciniacensi vel per alicujus istorum specialem nuncium commonitum fuerit nisi infra quindecim dies vel hoc ipsum redditum vel aliud ejusdem valencie emendatum habuerit se ipsum in captionem apud Sinemurum conducat nec inde sicut per castellum habetur exeat nisi quantum ab aliquo supradictorum quatuor seniorum induciatus fuerit post inducias vero captionem illam tamdiu prosequatur donec quod infractum fuerat ex integro sit reconpensatum Secundo autem juravit idem Gaufredus quod si forte aliquando evenerit ut extra villam Marciniacensem vel ipse Gaufredus vel aliquis homo per mandatum ejus sive etiam quilibet ad opus ipsius seu aliquis de familia ejus miles videlicet sive serviens aliquem hominem Marciniaci manentem capiat aut cogat exceptis his Teotbaldo Humberto Gabba Archimbaldo clerico et infantibus Girardi Engibet et Duranno de Joinze quos extra Marciniacum sicut suos justiciare poterit infra autem umquam neminem vel si aliquid similiter extra Marciniacum de rebus Marciniacensibus sive ad monachas sive ad quemlibet hominem de Marciniaco pertinentibus vi auferat vel si aliquem hominem de potestate Igarande vel res ipsius vel hominem de potestate Balgiaci aut res ejus capiat et tollat vel si in qualibet terra in qua Marciniacenses monachi sive sanctimoniales boves suos in parcerencum habuerint sive ubi medietatem fructuum ab agricola sumpserint tam de rebus ipsius agricole quam de parte monachorum aliquid auferat vel si predictum pedagium infra castellaturam Sinemurensem aliquem hominem de Marciniaco persolvere cogat scilicet si de omnibus his sicut jam dictum est fideliter intellectis aliquod forfactum faciat postquam ab abbate seu priore aut camerario Cluniensi aut priore Marciniaci vel per alicujus istorum proprium nuntium ad rationem super hoc missus fuerit nisi infra quindecim dies aut sive ipsum quod tultum fuerit redditum ab eo fuerit vel aliud ejusdem valentie emendatum hunc in prehensionem se ipsum apud Sinemurum conducat nec inde sicut per castellum habetur nisi per elongationem alicujus quatuor jamdictorum seniorum exeat post elongationem vero ad ipsum tandem compleat donec forfactum illud evidenter sit restauratum Postquam autem idem Gaufredus ita hec omnia per se ipsum jurejurando firmavit ut quod ipse fecerat inconcussum perhenni jure maneret posuit triginta obsides viginti milites et decem clientes quorum nomina in subsequentibus asscribentur Hii vero omnes itidem supra sacrosanctum altare juraverunt quod postquam jam sepedictum Gaufredum horum que juravit et hic veraciter continentur aliquid infregisse nec juxta convenientiam emendasse aperte scirent sive etiam postquam per abbatem vel priorem aut camerarium Cluniacensem seu priorem Marciniensem aut per alicujus istorum specialem nuntium commoniti essent si tortura illa sive infractura infra quindecim dies emendata non haberetur ipsi scilicet obsides apud Sinemurum se ipsos in captionem ducerent inde sicut per castellum habetur nequaquam exituri nisi ab aliqua illarum quatuor personarum induciati idipsum tamdiu post inducias executuri donec forfactum illud omnimodis restauratum habeatur Tercio etiam juravit idem ipse Gaufredus quod si quis adversarius Cluniacensem vel Marciniacensem locum infestando impugnaverit postquam abbas Cluniensis seu prior aut camerarius ipsum ex sacramento monuerit fideliter res beati Petri de adversario illo adjuvare non differat His ita ex omni parte cum sacramentorum vinculo firmatis domnus Milo episcopus cardinalis et legatus in cujus presentia sicut jam dictum est hec omnia peracta sunt conversus tam ad eundem Gaufredum quam ad alios omnes qui cum eo erant inter cetera que eis de auctoritate et observatione sacramenti sapienter disseruit tandem in fine ista subjunxit Quoniam nos inquit a domno papa Paschali huc directi sumus vosque pacem et securitatem istam in presentia nostra jurejurando firmastis nos quidem hec ipsa eadem tenore quo acta sunt in carta scribi precipientes inponimus auctoritatem Dei et beati Petri sancteque Romane ecclesie quatinus hec fideliter observantibus sit pax perpetua et beata remuneratio cum sanctis Dei non observantibus autem nisi citius ad satisfactionem venerint luctus gehenne et ultrices flamme cum his qui apud inferos cruciabuntur Facta est autem hec pacis et securitatis stabilitas apud Montem Medium juxta Cluniacum anno Dominice incarnationis millesimo CII indictione X in presentia jam dicti Milonis cardinalis episcopi et legati et nostra presente etiam archiepiscopo Ausciensi audientibus et videntibus quibusdam Cluniacensis cenobii fratribus domno videlicet Heinrico priore domno Gaufredo qui fuit Andegavorum episcopus domno Petro domni pape Paschalis camerario Hugone cellario Ludovico decano Seguino vero Marciniensi priore per cujus et in cujus manus hoc idem actum est et aliis nonnullis Nomina vero tringinta obsidum quos ab eodem Gaufredo positos esse diximus hec sunt Aymo de Lai Ascherius de Hispania Artaldus de Cavaniset Huldinus Ticio pater Huldinus Ticio filius Fulcaldus Artaldus Rafins Philippus de Sarrie Gaufredus Flocials Willelmus Thomas Gaufredus de Sartiniis Israhel de Laguichi Hugo Gaufredus Iterius de Maringis Bernardus Meschinus Girardus Rubeus Hugo de Valle juvenis [] Hii autem sunt servientes X Hugo de Luiniaco Hugo de Oieta Martinus Morrerius Stephanus de Villa canina Stephanus marescaldus Huldinus []cio Bernardus Borerius Girardus Rossel Manasses Hugo Huldinus Et licet hec omnia per se et ex auctoritate talium virorum jam nominatorum satis sint firma et apud posteros omni dubietate caritura non ab re est tamen si adhuc a stipulatione istorum testium audientium et videntium validius roborentur Testes igitur hii sunt Archimbaldus Blancus Landricus Grossus Aimo de Lai Girardus de Centarbens Huldricus Hesperons Rotbertus Dalmacius Ascherius de Hispania Hubertus Hungrus Petrus de Varennis archipresbiter Oddo capellanus Cluniacensis Adalardus clericus de Claromane Durannus de Sancta Maria Rodulfus helemosinarius Constabulus pincerna et quamplures alii quos longum est enumerare