Charter Document - 06320286

Charter Document - 06320286


Charter Number: 06320286
Cartulary Title: Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease
Date: 1098 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Bernardus Morellus dedit Marciniaco et ancillis Dei ibi manentibus per manum domni Seguini prioris ejusdem loci vercheriam de Valada et totam terram que ad eam pertinet cum prato et bosco in wadimonium tali convenientia ut quamdiu demoraretur Jerusalem quo volebat ire medietatem de fructu ipsius terre acciperent seniores Marciniacenses in dominium et aliam partem ponerent seorsum et numerarent per singulos annos quantum valeret pars ejus ut si reverteretur suam partem reciperet si vero mortuus fuisset in proprietate seniores tenerent vercheriam et fructum totum cum decima pro anima ejus Accepit autem pro hoc dono centum quadraginta et sex solidos Valenciane monete et viginti quatuor solidos Carnotenses tali conventu ut si caderent ipse monete ipse redderet prevalentem sicut acciperat Hugo de Berziaco habuit unum blialdum de pallio et unum mulum et illi de Solenniaco duas marchas argenti et laudaverunt hoc Testes fuerunt Wichardus Tertius et Arnaldus Winbaldus Alardus Olet de Sinemuro Factum est autem tempore domni Hugonis