Charter Document - 06320285
Charter Number: | 06320285 |
---|---|
Cartulary Title: | Le Cartulaire de Marcigny-sur-Loire (1045-1144) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1098 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam et subsequentibus quod ego Dalmacius Borbonensis dono Deo et Marciniaci monasterio atque ancillarum Dei ibi degentium collegio quod videlicet monasterium a fundamentis in paterna hereditate edificavit vir vite venerabilis avunculus meus domnus Hugo abbas Cluniacensis qui illud pie regit atque disponit de mea hereditate unum mansum ad Quatirs dictum Hanc autem donacionem facio pro anime patris mei et matris mee in eodem monasterio degentis et mee ac omnium parentum meorum seu omnium fidelium christianorum vivorum et defunctorum remedio Et licet ut dixi hec pro omnium faciam salute tamen mulam unam valentem centum solidos accepi a domno Seguino domni abbatis camerario et loci ipsius propriore et bonas pelles accepit filius meus Falco qui laudavit donum et confirmavit et facti testis existit Sunt preterea et alii testes qui huic facto interfuerunt Gaucerannus miles de Maringiis Rodulfus domni abbatis famulus Witbaldus ipsius ville prepositus Quod si quis huic dono contradicere vel aliquam calumniam contra illud inferre voluerit sciens quod nihil justitie in eo quia mea hereditas est habeat non vindicet quod reliquerit sitque anathema maranatha et a cetu sanctorum segregatus iram Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli sub quorum tuitione locus ipse est incurrat nisi digne satisfactione et emendatione errata correxerit